Domenico Silvestri epitaphia, 2

2. epitafium domini Nicole de Vzano
Generalis Ordinis Camaldulensis

Vzana de stirpe satus cum clericus esset,

Niccolus in seclo, monacum Camaldolus Ordo

Ieronimum fecit. Florentia patria. clausum

Dum tenet hic generalis ab ordine factus.

5

Ad patriam corpus animam sed reddidit astris.

Ter centum noviesque decem cum mille sub annis

Vigesima terna decessit luce Novembris.

Hic sua busta latent; melior pars astra recepit.