Domenico Silvestri epitaphia, 1

1. epitafium Cuiusdam domine nomine Iulia

Iulia que tenuit summe pulcredinis omnem

Militiam iacet hic in corpore nempe sepulta.

Pars anime sed sancta sue super ethera sede

Gaudet in astrigera, qua venerat alma, sed omnis

5

Nos lacrimis miseros et luctibus ipsa reliquit.