Domenico Silvestri epistolae, 12

12. Zanobio da Strata

Dum radiis sol ipse suis splendentia celi

Astra fugare petit, subitus michi proculit aures

Auditus, dulcique hausi cantare susurro.

Ilicet excutior sompno, auditumque repente

5

(Vix credenda) feram. sequitur venerandus et ingens

Splendor et humanis non comprendibilis ullis

Luminibus, splendensque plagis veniebat Eois

Virginea comitante manu, longamque coream

Implicat in girum, girumque orbemque resolvens

10

Rursus agit, lentoque incedit in agmine passu

Parsque parum media velocius ultima cursu

Currit ovans et velocissima circuit orbem,

Saltibus ac postquam satis indulsere sacrisque

Carminibus, silet ille corus, cetuque retento

15

(Crede; manu neque enim poteram conprendere visu)

Talia percepi tanto de lumine fundi:

"Iam felix iam vive cohors, precor ipsa, sororum

Tespiadum viduata diu! nunc nupta duobus

Qui iuga Parnasi vallantque coluntque bicornis.

20

Tuque adsis, quondam viduus custode secundus

Collis et intrepidus tua nunc nova gaudia sumpto!

Securi sacri montes, securaque Cirra

Fonsque. sacre tute poterunt modo cantibus antris

Pyerides cecinisse suis Driadumque cohortes,

25

Arce sua postquam tutatur utrumque cacumen.

Ite, ylares. gaudere licet, nam rivulus altis

Noster habundat aquis et fons modo pullulat omnis.

Prata virent; florent campi; cultoribus istis

Omnis ager segetes reddet data semina pingues."

30

Dixerat, et carmen, quod vox humana nec ulla

Dicere lingua potens, divo simul ore canentes

Discedunt pariter. ego privus luce remansi.