Domenico Silvestri epistolae, 10

10. Francisco Piendibeni de Montepulciano

Dum requiem perquiro michi, populique tumultum

Effugere, occurrunt variis hinc inde labores

Turbinibus, quantumque magis divellere curis

Posse reor, rerum strepitus magis inter amaros

5

Sollicitus vesanus agor. si tecta subibo,

Garula pertundit uxor famulamque molestat

De cinerum ratione loquax et furfuris acti;

Nunc vestis novitate super revoluta, "quid," inquit

"Vsquam spero boni? me, me vicinia solam

10

Increpat ignavam," lacrimisque inmurmurat ortis.

Nunc michi blanditiis alia de parte gemelli

Lascivi ludunt variis, medicina moleste

Coniugis, atque aliis non intellecta †ligetis†

Murmura dant verbis puerilia dona petentes.

15

Temporis his spatium teritur quo sepe solebam

Solus Appollineos audire et reddere cantus,

Sed michi si quando studium contingat adire

Musarumque velim plectrum tentare sonorum

Obvia finitum tunc ardua causa clientis

20

Impedit et carta pretio complenda recepto.

Nunc vidue strumenta monent; nunc iura minorum

Ante decem mostranda viros. hec omnia suadet

Cura domus etiam parvis intenta lucellis.

Tecta relinquenti solitus mihi sermo sororum

25

Vsque novem fuerat et semper Apollinis edes

Percolui gustans sacrum de fonte liquorem.

Cum sotiis michi sepe meis audire iuvabat

Qualiter ipse Cahos divisit iuppiter, et quo

Terra loco sidit liquidis circumdata lymphis,

30

Quemque elementa locum tenuere, vel unde madentes

Gignantur nebule aut (sint tempora quatuor anno)

Terrarum qui cultus erat, quid sidera mostrent

Agricolis, vel ubi tropicos describat utrosque

Solstitium candente polo, queque astra sub ipso

35

Axe cadant Borree oppositis surgentibus Austro.

Sepe ego pastorum modulabar arundine cantus.

Agresti sepe cytara tentabat et alter

Pastorum lites; alius Coridonis amores

Carmine cantabat, iras Amarillidis alter.

40

Nos legere excidium Troye casusque sinistros,

Eneam, varios et multa pericula passim;

Nunc Romas regesque suos sanctumque senatum

Felicesque habitos sub quolibet axe tropheos.

Hec olim mea cura fuit. sed cuncta secuntur

45

Deteriora. retro sic Sors iubet omnia verti.

Namque horum subiere vices mendacia longi

Crebra fori, multis contraria reddita causis

Consilia, implicitis et garrula curia verbis.

Hinc bis quinque viris dominisque prioribus illinc

50

Danda querela venit. precibus concursat uterque

Anxius urbe suis; sursum nunc inde deorsum

Spesque timor simul agitant sub pectore curas

Ancipites. mora sub tacito liquat igne medullas;

Hos inter rerum fluctus ego volvor et angor.

55

Cerne igitur que vita michi, quibus ipse catenis

Implicer et quantum tentare sonantia plectra

Sit nunc difficile. sed sum michi maxima solus

Causa mali, vitioque meo miser usque laboro.

Hec tibi sub strepitu curarum condita micto

60

Vt tibi consilium capias dum congruit etas

Ad studium et pariter ut compatieris amico.