Domenico Silvestri epistolae, 8

8. ser Benedicto de Parisiis

Nescio, si tentas, videasne tempore versus

Tam minimo quondam. comunis cetera reddit

Materies suspecta tibi. non carmina sic hec.

Me furnos tua metra prope invenere sedentem

5

Incautum, et tremulo cutiente sedilia sumptus

Crure quiescebam. perlegi et sepe relecto

Carmine me latuit sua me sententia; multum

Ingenium michi tanta meum ignorantia fuscat,

Grossa vel hec fuerit acceptio causa ciborum,

10

Seu magis ipse comes, mea seu dementia mentis -

Quod michi crediderim potius. comes ipse sedentis

Vidit enim quodam risu mea labra movere.

"Quidquid," ait, "relegas habet istec lictera." legi

Festinoque legens plausu. cerdone docente

15

Tum michi dulcisoni patuit sententia versus.

Licterule post nempe tue comprendere primam

Non poteram partem. sed cum legeretur eodem

Sepe modo, patuit vitium te carminis a me

Querere velle tui. sed parvum flumina rivum

20

Magna petunt. ast ne videar lacerasse (quod "ille

Tertius" ipse tibi fecisse ais) ecce: timentum

Et venio nisi preteriti tibi sillaba prima

Est brevis; et clamidemque vilemque protrahe vilem.

Sic etiam michi facundus longare videtur.

25

Si lucror aut lucror, brevitas michi temporis actam

Dat veniam. neque enim totam michi ponere curam

Talibus incumbo totasque exquirere vires

Semper, et errori non starem, et cerreus essem

Cum ratio subeat. sed doctrinale quid audi

30

Edocet: ante C longa fit V, ceu lucro, lucis

(Deme lucerna, lucrum, dux, ducis atque ducenti).

Hac, Benedicte, tenus puerilibus ipse laborem

Arripui, tempusque michi per inania trivi.

Heu quanto melius vitiis instare fugandis

35

Et re verba sequi, implicitosque relinquere versus

Et brevis an longa sit verbigerare! deinceps

Carminibus faciam. presens sibi lictera finem.

Valeto.