Domenico Silvestri epistolae, 6

6. ser Benedicto de Parisiis

Me strepitus et cura fori, me garrula circum

Murmura sollicitant. me parvi cura lucelli

Alligat in tantum ut plectris infringere cordas

Iam solitas non posse datur. michi nulla liquoris

5

Vnda sacri; quondam michi iam gustare parumper

Iam licuit. periit virtusque; premia cuncta

Virtutis periisse diu iam cernis in orbe.

Istius cepere vices iniusque nephasque.

Turba furit vitiorum et ad intima spiritat ossa.

10

Precipue perflavit avara cupido monete,

Arripuitque tenax mortalia corda Celeno

Omnia complectens faucesque et pectus et ora,

Et quod pontus habet, tellusque quod alit et ether

Insatianda cupit, quantoque repletur habendo

15

Pectore eo magis extuat, et mendacior usu est.

Huic operi cuncti indulgent. ea cura fatigat

Humanum genus. hec toto nos orbe volutat.

Hos inter strepitus igitur tantosve tumultus

Quorum pars ego sum, prisco de more licebit

20

Tespyadum tentare genus montemque bicornem?

Nunc me alio fortuna ruit. non credere quivi

Tam dulces animo ut possim removere sorores

Aonias que me citius fugere volentem

Indignum; non ergo licet mea limina adire

25

Si dulci satiare sitim de gurgite queris.