Domenico Silvestri epistolae, 5

5. ser Nicolao de Montevarchi

Rura sues pingues faciunt et rude colenti

Ingenium fecere tibi, set in urbe morantem

Vrbs facit expertum si quid virtutis in illo est.

Quid facias in rure putem, nisi rure vagando

5

In lepores agitare canes, nunc fallere visco

Nunc et aves laqueis, globulis nunc sepe sagiptis?

Te penes est Arnus, quo flumine sepe trahendo

Aut pisces iactando capis, seu conditis hescis

Decipit hamus eos, pelago seu calcibus ambre

10

Iactis plena domum revehis tua vasa reversus.

Talibus in nugis perit inreparabile tempus;

Quodque ego crediderim forsam nova detinet uxor.

Quid facis, agricola? surge. expergiscere tandem

Quodque datur proprium virtutibus utere tempus.

15

Nonne putas quantum fugiat velocibus alis

Et numquam revehat vestigia versa retrorsum?

Dum iuvenis, dum sanguis inest iuvenilis et etas,

Disce vel utilibus impendere tempora rebus.

Fac oneret te bursa gravis cum pondus alendi

20

Grata superveniet tua pignora cura, vel ipsa

Cum morbis optata venit longeva senectus.

Hec hominem curvat faciens de renibus arcum.

Membra senum tremulant; scipione iuvatur eundo,

Quo sine sepe cadit; oculi lacrimantur, et absque

25

Dentibus hos fetet. naso ut ab ymbrice gucte

Pendent. sepe spuit, et pectora tussit; anhelat.

Nocte nequit dormire senex. si forte podagra

Yliacus vel morbus eum vexaverit, omnis

Impletur clamore domus. sine viribus ullis

30

Menbra iacent. sed lingua potens garrire nec umquam

Desinit, et cito quod querit nisi detur in iram

Versus et in rabiem. baculum si forte propinquum

Viderit, arripiet fugientibus inde ministris

Si quis adest. frustra vacuam quoque percutit auram.

35

Filius et fratres omnisque domestica turba

Dum garrit deridet eum mortemque precantur.

Preterea coniunx cuius labor esse videtur

Maior, ait, "Numquam Satanas hec tedia nostra

Subtrahet a facie?" tacitoque immurmurat ore.

40

Tedia conficiunt in tantum denique cunctos

Vt sit opus mercede data conducere quemquam.

Quo viso rapida subito mage concitus ira

Clamat et "O quicumque potes deus erue tristem

Hanc animam, quicumque potes, de corpore tristi,

45

Postquam quos genui quosque ipse labore nutrivi

Me linquunt, fratresque senem vicinus et uxor

Despiciunt audentque meum exiluisse cerebrum

Dicere cardinibus, et me nunc esse reversum

In puerum. sed ni fuerim lumbagine passus

50

Et manuum ciragra dolor vexaret acutus,

Natis sumpta baculo foret ultio iusta.

Et si cauda salax velut olim erecta solebat

Sic michi nunc esset, solitumque libidinis usum

Piga daret, tibi nempe foret valitudinis, uxor,

55

Sedulitas attenta magis. quia deficit humor

Nunc est cura minor. quid si substantia rerum

Deficeret magno iuveni michi parta labore?

Proicerer fosso canibus data preda vorandus.

Hinc igitur cuncti discedite meque ministris

60

Linquite. iam vobis tabulis nichil ipse relinquam;

Pauperibus testabor enim bona cuncta measque

Res ubicumque forent, neque vos gaudebitis illis.

Si vobis glutire placet durate laborem.

Nam video servire michi michi parta, deumque

65

Laudo quod hec etas in adultis contulit annis."

Surge igitur dum tempus habes, ne tempora perdas

Ne rebus vacuum videat te mesta senectus.

Fors tibi iam citius enixa puerpera coniunx

Natorum quam rere gregem, grave pondus, alendum

70

Parturiet. si forte bonos, solamen habebis

Ipse senex. olim meminisse iuvabit in illis

Expedisse. quidem pariet si forte malignos,

Tu poteris nec pauper eris. nunc ergo labores.