Domenico Silvestri epistolae, 3

3. Landolfo Caiazza

Cum longum metiris iter, discrimina vite

Et varios expertus aque terreque timores,

Sepe quidem pluvias cum grandine passus et alti

Montis iter, cenum, glacies te sepe palusque

5

Impediunt. te sepe calor sudorque fatigat

Pulvere concretus; teque expavisse venene

Sibila serpentis reor, et timuisse latronum

Insidias fessum loca per deserta vagantem.

Nec tibi non nocuit magis omnibus usque timenda

10

Ventorum rabies Neptuni et numinis ira.

Hos casus via longa graves, sed rabida nobis

Heu clades graviora dedit; graviora loquenda

Si valeam, Landolfe, tibi, singultibus ora

Sed lacrime impediunt. meminisse perhorret anhela

15

Mens animusque michi; calamum tremor occupat ipsum,

Sed tamen enitar. actis iam pulcra Kalendis,

Maya, tuis, quibus Olenie pluviale resurgit

Sidus Amaltee, extremis in finibus urbis

Incipit hic morbus labi per corpora plebis

20

Fortius et vulgus putrido corrumpere tabo.

At mox sese subrepsit per menbra virorum

Primatum, passimque lues complectitur urbem

Letifera. heu pietas! lacrimas quis ferreus ortas

Abstineat memoret dum tristia funera fando?

25

Hoc morbi genus species ac labis ymago:

Mucidus in primis tumor inguine surgit et ardens

Insequitur febris. febrem quandoque secutus

Turgor anhelantem. tumeant ascella vel ignem

Quemque sopor sequitur altoque gravata sopore

30

Lumina vix tollit eger, binisque diebus

Volvitur in sompnum; tandem experectus aduri

Viscera se sentit cecisque ardere medullas

Ignibus internis nec habet sua menbra vel artus

Vlla quies, sed ea nunc huc nunc iactat et illuc.

35

Inde venenose veniunt per brachia bulle

Perque humeros, per crura virum, per colla, per ora,

Perque manus. Quid opus verbis? non corporis ulla

Pars sine labe manet. frustraque iuvamina multi

Multa petunt atque a medicis heu vana requirunt

40

Auxilia. hic ventrem exonerare laborat aquosum;

Hic caput et stomacum cerebrumque humoribus udum;

Hic medicus capitis, hic gucturis, ille lacerti.

Ille pedum fibras, manuum flebectomat alter.

Hic "curare febrem specto urinale dieta,"

45

Imperitat; tetrum medicata calce tumorem

Exquoquit hic; alius pilo cesurus acuto.

Alter et orrenti ferrum ceromate mollit

Pictuitam, postema et disserat alter acerbum

Turgidolum. renuens glandoso caustica morbo

50

Nectare vult; alius salientes ordine nullo

Egroti venas palmisque extrema fricari.

Sed tamen incassum, genus o mortale, laboras;

Est etenim prefixa dies; rata fata virorum.

Cuique manent sua; non hominum medicina nec artes

55

Ecternam Superum poterunt infringere legem.

Innumeri de febre cadunt, et pustula multos

Et multos postema necant, atque inguine ceso

Innumeros medici tacitas misere sub umbras;

Corpora multa virum per limina templa domosque

60

Perque vias misere indefleta iacere videres.

Cum genitis matrem, paulo quos fleverat ante

(Hoc oculi videre mei) una ad templa feretro

Portari; gelidoque sinu amplexante gemellos

Heu genitrice, simul tres una condere urna.

65

Ah quotiens vitam traheret dum natus anhelam

Exigua sub spe se iuxta fundere patrem

Tristem animam vidit; moriens pater ipse notavit

Heu quotiens morientem; et frustra sepe petentem

Sensit opem genitum; et quotiens prestare parabat

70

Auxilium nato, totiens tabentia lecto

Menbra labant miseri. que mens animusque patri tunc

Esse putas? nati gravius dubitatur. en ipse

Morte sua doleat! sed erat qui ponere mortem

Cunctorum velit ante suam. fugit iste parentem

75

Et genitum fugit iste parens. fugere sororem

Fratres. illa soror fratres; patruique nepotes;

Vxores liquere viri; liquere maritos

Vxores. sed causa fuge si forte requiras

Que fuerit, non parva quidem, namque alitus oris

80

Egrorum temerare viros et odoribus aer

Corrumpi sanieque aspergere corpora tetra,

Corpore sepe valens paulo valiturus ab egro

Heu rediens partesque premens sibi corporis omnes

Febribus an caleat, tumeat vel ala vel inguen,

85

Iam calet, et trinis nec pluribus ipse diebus

Febre fatigatus angina gucturis atra

Oppetit infelix. alium tumor inguinis angit;

Hinc tumor ascelle, quid enim tibi singula narrem?

Qualibet usque die sanie tot putre cadebant

90

Vt non sufficiat dare corpora feda sepulcris

Ipsa dies. sed nocte damus que luce supersunt.

Adde quod in medio miserarum turbine rerum

Gens inimica premit nostros per rura colonos

Et nostras conburit opes vulcanus. ubique

95

Questus, ubique dolor et maxima pestis ymago.

Quo tu cumque pedes moveas ululantia senses

Ora patrum matrumque simul fratrumque nurumque.

Hic luit ammissos genitos, spem nempe futuram

Servandi generis, nec non solatia curvi

100

Sera senis. lugent venerandi hi funera patris

Inmensum querulo testantes murmure dampnum.

Hic aliam videas flavos cum veste capillos,

Hinc aliam laniare cutim, illinc pectora pugnis;

Aspiceres aliam niveas contundere mammas.

105

Illa viri, patris ista sui luit ista sororis

Casus concepto iam iam moritura veneno.

Hinc alii genitos hostili carcere trudi

Deplorant, alii segetes ardere secatas;

Iste casas, solidis hi vasta palatia muris.

110

Sed quid ego in vacuum tanto sermone fatigor?

Talibus atque aliis gravioribus angimus omnes

Dum varium discurris iter per rura, per Alpes

Dum colles vallesque cavas, dumque ardua montum

Circuis et dubii rapidique pericula transis

115

Fluminis (heu nostris tamen inferiora periclis!)

Sepe sed aspexi vastas mare lene procellas

Pone sequi et lucem nymbosas sepe tenebras;

Sic miseros post forte dies Fortuna secundos

Affert quos niveis poteris numerare lapillis.

120

Hec antiqua fuit semper lex Sortis et ordo

Instabilem versare rotam, miscere vicissim

Prospera cum miseris mundumque agitare tumultu.

Ergo age iam sperare licet. spineta viarum

Iam calcata tibi et miserorum funera nobis

125

Bellaque forte dabunt rebus memorata secundis.

Gaudia magna quidem. iam iam primordia sentis

Letitie, nostri populi pastore creato

Patre tuo, et multo spero meliora sequantur.