Domenico Silvestri epigrammata, 9

9.

Hoc quicumque tenes populo dans iura tribunal

Iustitie servator eris, contemptor iniqui.

Cesset amicitia munusque precesque timorque,

Et stet malle mori quam velle reflectere rectum.