Domenico Silvestri epigrammata, 8

8.

Hunc accede locum si vis causator utrimque

Puncta videre tue legum si utilia cause.

Namque vetusta novis lex hic agitatur acutis

Iudiciis. veterum variorum mille loquuntur

5

Doctorum mentes et acumina mille novorum.

Hic quibus excussis manat sententia veri.