Domenico Silvestri epigrammata, 7

7. Carmina pro poeta Claudiano

Claudianus adest hic noster origine civis

Quem parit Egiptus; peperit Florentia patrem.

Rufini adversos casus, Stiliconis et odas

Cesareasque, tuosque canit, Proserpina, raptus.