Domenico Silvestri epigrammata, 6

6. pro domino Coluccio poeta laureato

Exprimit Herculeos Coluccius iste Labores.

Distinguit fatum; pertractat religionem;

Invehit in satrapas; patrie ius fasque tuetur,

Et cinici calamo perimit convicia Lusci.