Domenico Silvestri epigrammata, 5

5. pro domino Iohanne Boccacii

Progeniem canit iste deum, mirabile numquam

Visum opus, et claras matres casusque virorum,

Stagna lacus maria fontes iuga summa paludes

Et fluvios silvasque prosis et pascua versu.