Domenico Silvestri epigrammata, 3

3. pro domino Francisco Petrarca

Quod nulli natura dedit Franciscus adeptus.

Carmine bella canit silvas et pascua claro,

Et mores satirasque prosa, nec amenius alter.

Ergo digna virens ornavit tempora laurus.