Domenico Silvestri epigrammata, 2

2. pro Dante Aligherio

Inclitus hic Dantes carmen vulgare poesis

Composuit tria regna canens: letale baratrum,

Quodque etiam delicta lavat, lotisque per astra

Itur in alterius requiem sine fine beatam.