Anonimo genovese carminum appendix, 6

6. de Sancta Margaretha virgine et martire
sequentia bona

Regi divino uni et trino laus perhennis, decus sit et gloria,

Miro, tenellam gratam puellam Margaretham, qui ditavit gracia.

Stirpe hec clara nata .........

<>

.........fernale stimulos annis primeve etatis

Cepit carnei luxus fidei concepit amore et castitatis.

In quo persistens et non desistens odia primis ut nulla expavit.

Post genitricis mortem, nutricis simplex ut agnus oviculas pavit.

5

Quam Olibrius videns impius mox in ipsius exarsit amore.

Nam et roseo ac eburneo virgo predulcis micabat candore.

Que dum presidis et tyrannidis promissis et minis non seducitur,

Penis, vaziis et suppliciis in carcere torquenda recluditur.

Non sinit flecti sed se a recti tramite non oberrat dum vincitur.

10

Est virgis cesa igne illesa paciens in cruciatu cernitur.

Icta gladii passo gaudii consors uranice effecta est leta.

Xristi filia, nos associa celice eterne, o Margaretha.