Anonimo genovese carminum appendix, 5

5. alia bona et pulcherrima sequencia
de Sancta Margarita virgine et martire

Gaude, virgo gloriosa,

Margaretha preciosa

Rubricata sanguine.

Gaude, que prefecti spreto

5

Voto mali corde leto,

Gaudens Xristi nomine,

Gaude, que incarcerata

Demonem es contemplata

In draconis specie.

10

Gaude, quod eum fugasti

Pede sanctoque calcasti

Feritatem malicie.

Gaude demum, tormentata

Igne, aqua, decollata

15

Cuin palma victorie.

Fac nos fieri, virgo pia,

Qui te colunt in hac via

Cives regni glorie.