Pietro da Moglio carmina, 7

Testo base di riferimento: G. Billanovich, 1964

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


7. versus de Anna sorore Didonis

Exulis ut Tyrie cineres pia condidit Anna,

Que sua fata ferant cantu, bona Pyeris, ede.

Byrsa, futura potens Latioque tremenda superbo,

Sicut erat lacrimans et acerbo concita motu,

5

Quam duce sceptrifera privarant ensis et ignis,

Stabat inexpletis operum compagibus omnis

Territa nec solito vigilum munita favore.

Quid mare, quid faciant urbes tutore carentes,

Vnica deficiens tantas cum fregerit arces

10

Femina? Mox igitur pridem despectus Iarbas

Improvisus adest. Nec iam circundare muros

Est opus: irrumpit, custos quia certus abesset.

Sic pavor ac error populum prostraverat omnem.

Rex securus init, gens et Getula per urbem

15

Funditur; excipiunt Mauros templumque forumque;

Regia corripitur. Thalamos Iarba negatos

Dum subit: "En", inquit, "totiens abiectus Elysse

Connubiis, rebus potior; venundata tellus

In proprios redeat, vis iura potentia reddat.

20

He debentur opes nobis et cara supellex".

Comperit excisum Dydonis marmore nomen

Rex, ea quod moriens mandarat carmine fingi:

- Troius Eneas, falso pietatis honore

Insignis, gladium quo me dedit ipsa necarem. -

25

Dum legit hoc, quanquam crudus, pietate movetur

Afer et: "O Dydo, cur me, pulcerrima, spresti?",

Dixerat, "Heu, Phrigios ducentia carbasa nautas

Accipis, infelix! Pocior tibi nostra fuisset

Flamma! Sed hic semper sexus peiora sequetur".

30

Hinc silet et trepidam componit providus aulam

Atque suis addit Byrse moderamina sceptris.

Aufugiunt Tyrii quorsum tulit impetus errans.

Sic vertuntur opes, alieno parta labore

Transit ad exosos crebro fortuna tyrannos.

35

Interea laribus permittitur Anna sororis

Sistere; sed vitam suspiria mesta perurgent.

Que fuerat regina prius vel regia consors,

Nunc famule ritu servat mandata iubentum

Assummitque dapes alienis anxia votis

40

Et generosa cliens meret noctesque diesque,

Felix si liceat propria non pellier ede.

Ter duodena poli lustrarat signa Diane

Frater et extivas dederat ter montibus umbras:

Pellitur Anna domo, patria quoque mesta fugatur.

45

Ante tamen Manes placat cessura sororis,

Thura focis miscens et verba novissima solvens:

"Heu, germana, vale, quondam michi vita meumque

Lumen in hoc seclo! Nunc, et michi nomine Dydo

Dulcis, an exaudis, fas est que solvere, iusta?

50

Heu, heu non alias Annam tua busta licebit

Cernere! Quid loquimur? Meritas finire querelas

Heu vetor! Heu fugio! Cineri vix oscula figo.

Iamque vale; dudum surgentia castra, valete;

Hostis Iarba, vale, dum clemens menia serves

55

Hec. Abeo". Dixit fugiens et litore cedit,

Neptumnum secura petens comitesque fugatos.

Labitur illacrimans dilectaque menia spectat;

Dumque licet, terras abeuntes lumine captat

Suspirans, demum visu defecta resedit.

60

Terra ferax Melite, Libicis circundata nimphis,

Prima ratem recipit, servit que regia Bato.

Batus amicus erat, quondam gratissimus hospes:

Officio nullum piguit perquirere caros;

Hospitium Phenissa docet, sibi nacta benignum.

65

Rex ubi perdidicit veteres casusque recentes:

"Quantulacunque manet, tellus hec serviat Anne",

Fatur, et e rebus coniungit robora verbis.

Exul agit felix, sic dum conceditur esse;

Sed nec fata sinunt: iterum quoque livida surgit

70

Sors misere, parvam non concessura quietem.

Pygmalion frater saturato pectore nondum

Insequitur profugam Batoque inferre minatur

Bellum, ni regnis abigat vel sponte sororem.

Hinc acies ciet ille suas. Quo territus hospes

75

Phenissam merens ad se clam convocat Annam

Atque: "Soror", dixit, "nobis ignosce coactis.

Nostras noscis opes germanumque ipsa potentem.

Aio, sed invitus: te propter bella minatur

Et movet ipse suos - vulgo stat fama - paratus.

80

Iam vicinus adest, nec nos perferre valemus.

Heu fuge; nos bellis, te vinclis exime mortis".

Plura locuturum lacrimis non passa subortis

Anna: "Quid in longum", fatur, "mala nostra recenses?

Scimus, et est nimium nobis sors dira probata.

85

En fugio reddoque tibi pro munere grates.

O felix germana, tuo feliciter usa

Funere! Nos utinam tecum tua fata tulissent!"

Sic ait, et lacrimans lacrimantem litore regem

Liquerat. Excipiunt naute, quos illa precatur:

90

"Siqua, pii comites, superest pietatis ymago,

Mergite gurgitibus caput hoc damnataque membra,

Equoreis - nam terra fugit - me fundite monstris.

Quo feror? Vnde michi vel quenam vita supersit?

Vos saltem, comites, concessis vivite terris

95

Meque mari solam fugientes linquite sevo".

Dixerat. Exibat cunctorum fletus in ora.

Quos teneat cursus rel que secet equora mussat,

Plurima conniciens. Tandem proponit adire

In celebrem fama Cameren, latebris quasi tutam.

100

Dirigit huc igitur rapido sua vela profundo;

Nec tenuit cursum, stadiis dum quatuor arvo

Affuit optato, credens iam litore sisti.

Quis freta fida vocet? Languentia carbasa ponit

Nauta solo, remis curans incumbere solis.

105

Ast mox adverso tolluntur flamine fluctus

Et Nothus infelix rectorem iactat in undas,

Precipitans pelago. Desevit murmure pontus

Horrifico, visas amittunt lumina terras,

Et ratis in cursu crebris iactata procellis

110

Ethera nunc tangit, nunc imas calcat arenas.

Vincitur artis opus ventis et fluctibus una,

Nec secus ac alii metuant, timet ipse magister.

Exul adhuc tumidas agitur Phenissa per undas;

Opposita celans rorantia lumina veste

115

Luget et: "Ah", clamat, "terreno condita busto,

Felix Dido, iaces! Soror en tua spargar arenis!

Felix in patriis tegitur quicunque sepulcris!

Nos simul in patria, profuge simul egimus ambe;

Morte sed abripimur, rapiunt et corpora passim

120

Diversis elementa locis. At quid queror excors?

In mortem properemus", ait. Tum talia questam

Ex insperato vertunt ad litora fluctus

Laurentum. Puppis iacitur vi turbinis atri

In terras lacera penitus compage carine.

125

Anna tamen comitum magna cum parte superstat.

Sistitur. Ignorant quo se sua fata tulissent

Atque locis errant; nondum pericla liquoris

Evasisse putant, quanquam sibi maxima servet

Terra, per incertum fessos tractura laborem.

130

Iam domitor Turni, quesita coniuge fretus

Et regno, populos una dicione regebat,

Gentibus et proprio preerat iam iure duabus;

Hic securus erat bellorum pace peracta.

Tum casu gradiens solo comitatus Achate,

135

Litore dotali titubantem prospicit Annam,

Haud habitu qualem Tyriis cognoverat hospes

Arcibus aut vultu, sed qualem tempora prebent.

Miratur, nec vera putat sua visa fuisse;

Namque quid in Latias Annam deduceret oras

140

Nescit. At exclamat: "Non erras!" fidus Achates.

Postquam certa fides regi: "Pro Iuppiter", inquit,

"Magne, soror, vivis? Quo te sub sidere iactas?"

Illa graves questus lacrimoso suscitat ore:

"Vivimus, Enea, vita si tristia donant;

145

Nullus in orbe miser, nec tu graviora subisti.

Omnibus e terris, omni nos pellimur alto;

Di, genus humanum nos, et nos astra fatigant;

Quicquid adest fugimus, rapimur sine fine malorum.

Omnia coniurant, nec sunt exempla piorum".

150

Has dabat et plures exul miseranda querelas

Atque truces casus flendo Dydonis inibat.

Senserat Eneas; lugentis verba recidens,

Flens tamen amonitu Dydonis, talia fatur:

"Anna, per hoc sceptrum, quo me debere potiri

155

Audieras dudum, iuro, Phrigiosque Penates

Quos huc advexi, fatis fugisse coactum

Me, divisque super motum pellentibus isdem.

Nec quia fugissem speravi tale minari

Fata nefas; superasse fidem iam sentio casus.

160

Neu michi nota refer; vidi non digna relatu,

Tartareas iussu Parcarum vectus ad umbras.

Non ego maiori gemitu flevisse Creusam

Nec potui caro genitori mestior isse;

Testor, cara, deos Manes comitemque Sibillam.

165

Sed te que ratio, que talem sidera iactant?"

Incipit illa retro casusque recensuit omnes.

Hanc pius Eneas verbis solatur amicis.

"Omnem pone metum, magnum depone dolorem:

Atria nostra tibi reddent Kartaginis arces.

170

Hic soror, hic <et> opes, hic <et>, carissima, frater

Mitis erit. Nondum nos transiit omne beatum

Grata venis per te, dilectam perque sororem,

Plurima cui tecum pariter debere fatemur".

Quid reliquum speret? Promissis annuit Anna

175

Dardaniumque ducem sequitur fidensque Penates

Intrat honoratos ubi regnat nata Latini.

Quam sic affatur facie rex ipse serena:

"Hanc ut germanam, coniunx mitissima, trado.

Cui sunt muneribus obnoxia nostra receptis

180

Regna damus et opes simul et quecunque tenemus.

Orta Tyro, Libicis regnum possedit in oris.

Hic me naufragio iactu<m> compassa levavit:

Exulat illa, pari relevetur digna favore.

Non minus illius tibi sit quam cura sororis".

185

Suscipit hanc facie leta, sed pectora vulnus

Clausa tenent tacitum, simulata mente benigna;

Et putat hec Tyrio placeat quod barbara cultu,

Donaque preterea videat cum ferre maritum

Plura tamen mitti clam cogitat anxia visis.

190

Quid morer? Esse pios penitus non retur amores;

Invidie stimulis ergo torquetur et odit,

Fert et in <in>sontem seve curvamina mentis;

Et cupit ulcisci tanquam de pellice furens.

En que crediderat tutos subiisse Penates

195

Et vite reliquum pacata sorte tueri

Adversis ferienda manet circundata telis.

Heu nullum facinus mulier suspecta relinquit,

Sexus et ille furens nil non pertentat ineptum!

Iam breve deposita curarum parte quierat,

200

Inscia quo sevi iactetur turbine fati,

Anna; sed hac semper mortalia lege vehuntur.

Noctis erant tenebre, Phenissam somnus habebat

Altus et in thalamos venit Dydonis ymago

Talibus et lugens dictis affata sororem:

205

"Sit mora nulla fuge, falsis te subtrahe tectis;

Indubius te terror habet; iam proxima mors est

Surge". Manu dicens visa est agitare cubile

Atque fores aura sonitum quatiente dedere.

Hinc rapitur tectoque fremens evanuit alto.

210

Diffugit Anna thoris et prompta<m> nacta fenestram

Desilit - audacem metus ipse coegerat esse -

Et pedibus nudis currit passisque capillis

Ac tunica tantum corpus contecta recincta:

Cursitat ante lupum celerans uti damula visum.

215

Avia per properans nullo fert tramite gressum

Donec ad oppositum cursu luctata Numicum

Venit, et, ut premerent hostes sua terga, precatur:

"Numen in ignoto resides quodcunque fluento,

Mitius es misere terrisque fretoque fugate;

220

Adde malis finem metamque impone labori".

Dixerat, excipitur fluviali protinus ulva,

Cornigerique dei fertur latuisse sub undis.

Ecce sequens toto cum sol lucescerat orbe,

Non videt Eneas aliis astantibus Annam

225

Et percontatur cunctos quacunque fuisset.

Atria tota fremunt; nulli tamen agnita res est.

Vestigant partes varias; vestigia quedam

Apparere ferunt; illo tunc convolat omnis

Turba, per inspectos ad flumina tracta meatus.

230

Hic extrema pedum cuncti dum signa capessunt,

Voce cient querula, stat ripis flebile murmur;

Vtque diu curva passim statione stetere,

Vox audita datur - perhibent si vera priores -:

"Nimpharum placidi sum Sydonis una Numici:

235

Solus in orbe levat nostros deus iste labores".

Quisquis adest dicto secum miratur et heret.

Tum sic Anchisa genitus seniore profatur:

"Per fluvii semper labentis, nimpha, liquores,

Perque tuos Manes iuramus perque parentes:

240

Mens erat, in nostris ut te deus appulit oris,

Omne decus regni tecum partirier huius,

Nilque sorore minus tu nobis, Anna, fuisses.

Nunc et inoblita semper te mente colemus;

Nulla tuum nomen nostra inficiabitur etas

245

Atque tuis meritis semper celebrabere diva".

Dixerat illacrimans et festis gaudia mentis

Apparat; erratis discumbit protinus arvis

Tota deam magna celebrans cum laude caterva,

Annuaque assiduo peragens sollemnia cultu.