Anonimo genovese carmina, 7

7. de tribus Magis

Vt naciones singule,

Reges Tarsis et insule

Mentis afecti sedule,

Oferte Xristo munera

5

Per santitatis opera

Que virgo fert puerpera:

Aurum sacris in actibus,

Tur in orationibus,

Miram in culpe fletibus.