Francesco Petrarca epitaphia, 3

Reference basis text: 1: E. H. Wilkins, 1960; 2 V. Rossi, 1904; 3: A. Serena, 1904

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


3.

Tusca parente pio sed facta ligustica dulci

      Coniuge iam proles plurima clara fuit.

Nulla magis seu fida viro seu subdita patri

      Seu magis externae nescia laetitiae.

5

Nomen erat Francisca meum studium sed honestas

      Dos mea simplicitas et sine labe pudor.

Me mea sors varie puerili vexit in aevo

      Hic immota quies hic mihi certa domus.

Iam matrona quidem sed adhuc florentibus annis

10

      Eripior terrarum restituorque polo.