Francesco Petrarca epistolae metricae 3, 33

Testo base di riferimento: E. Bianchi, 1951; C. Muscetta, D. Ponchiroli, 1958

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


33. ad Franciscum priorem Sanctorum
Apostolorum de Florentia

Vivo, sed indignans quod nos in tristia fatum

Secula dilatos peioribus intulit annis.

Aut prius aut multo decuit post tempore nasci;

Nam fuit et fortassis erit felicius evum;

5

In medium sordes. In nostrum turpia tempus

Confluxisse vides; gravium sentina malorum

Nos habet; ingenium, virtus et gloria mundo

Cesserunt regnumque tenent fortuna, voluptas,

Dedecus. Ingenti nisu nisi surgimus, actum est:

10

Ibimus in scopulos, torrente rotabimur atro,

Ossa rigens tellus et inania nomina bustum

Conteget exiguum; longo mox parta labore

Fama cadet, cinerum custos intercidet urna,

Aura feret cineres, attrito in marmore nomen

15

Vix leget acclinis concisum in frusta viator.

Cunta premet tempus; si mens obstare prementi est,

Attollamus humo spes fessas, nulla carinas

Anchora mobilibus suffixa moretur arenis.

Hoc Helicone meo circumviridantibus herbis

20

Fontis et ad ripam queruli sub rupe silenti

Atque inter geminas properatum perlege lauros;

Quas tibi, sacrata forsan sessure sub umbra,

Dum sererem, heu quotiens suspirans "crescite" dixi.