Francesco Petrarca epistolae metricae 3, 27

Testo base di riferimento: E. Bianchi, 1951; C. Muscetta, D. Ponchiroli, 1958

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


27. ad amicum transalpinum

Perdis, amice, operam: mens est mihi certa manere

Hic ubi sum. Non me validis rapidissimus undis

Impulerit Rhodanus, recta non Circius aura

Moenia concutiens, ubi tu tibi tempora vitae

5

Deligis, ac bustum; non compita vestra terentes

Mille simul, parva quae stridunt urbe, quadrigae.

Anchora fixa solo est: moveant. Tu calcar amoris

Incutis absenti, quo frena morantia rumpam,

Dum meminisse iubes, quod ut obliviscerer, omni

10

Exhortandus eram studio: tu dulce caducum,

Ingeris expertae formaeque fugacis honorem,

Et veterum mihi multa novas monimenta dierum.

Haec tamen ipsa olim (quae spes erat ultima victo)

Causa fuere fugae; iamque haec puerilia retro

15

Linquimus: ad metam rapimur properantibus annis.

Vna fuit quondam depectere cura capillos,

Multorum placuisse oculis: sed transiit aetas

Illa mihi in tergum, et nunquam reditura volavit.

Iamque animum maiora trahunt. Quid praecipis ergo?

20

Consilio ne tuo senior, iam segnis amator,

In flammam, laqueosque ruam, et iuga nota subibo?

Dii meliora boni. Licuerunt multa iocose

Tunc puero, nunc pauca viro; suntque illa pudori,

Fabula quod populo fuerim, digitoque notatus.

25

Ista, precor, sileant igitur, ne carpere mores

Nunc edam videare meos, si pauca iuventae

Blanda putes motura senem. Tua dulcis, amice,

Interpellat item facies? sed forsitan aequum

Id fuerat, tua cum totiens me traxerit isthuc,

30

Vt mea te tandem semel huc rapuisset imago.

An me Romani dignatio sacra moveret

Pontificis, quem saepe meos ais ordine gressus,

Et longas quaesisse moras? Frons mitis ab alto

Prospicit illa suos, quibus annumerare pusillum

35

Me licet: at quorsum sitis immortalis habendi

Volvet inexhausto mortalia corda labore?

Sit parto sine lite frui. Si plura petuntur,

Nec bene fundatum locus interrumpit amorem,

Et patulas habet ille manus, et brachia longa,

40

Cum quibus et terras regit, et freta transilit ampla,

Praecluditque fores Erebi coelumque recludit.

Spes autem me nulla trahit, quia nulla cupido

Alligat, et nullis ardent praecordia flammis.

Ingeniosus amor quas non te vertis in artes?

45

Quae tibi non tentata via est? Horroribus imples

Quam variis? Hinc bella fremunt; hinc arma parantur.

Omnia pervideo: sed quis locus absque periclo?

Quae magna cum laude quies? Stat iuncta labori

Gloria languentem spernens operosa soporem,

50

Despiciensque minas. At qui te detinet, inquis,

Est mortalis homo: vita sic pendet ab una

Sors tua. Sed quaenam, quaeso, non pendula sors est?

Stamine pendemus tremulo: moriturus amici

Immortale caput voto vesanus inani

55

Optarem? Non tanta premunt oblivia rerum.

Sum memor ipse mei; sed enim pars magna superstes

Huius erit: multum adiciet lux ultima famae.

Clara quidem longos virtus ventura sub annos

Viribus ipsa suis sublimis ad aethera surget,

60

Non aliena petens inopis suffragia linguae.

Si tamen et praesens calamus promittere quicquam

Auderet, promeret; nec sarcina nominis ingens

Afforet auxilio. Verum hinc gravioribus urges

Inde latus stimulis; siquidem modo rara per omnes

65

Et suspecta fides animos. Clarissima certe

Ars, virtus, doctrina; fides rarissima semper.

Hunc tamen ex raris, si quid mihi credis, habeto.

Frustra igitur terrere paras: si tempore virtus

Prisca viget nostro; si qua est probitasque fidesque,

70

Pectore in hoc habitant: olim concorditer una

Viximus et reliquum parili stat vivere nexu.

Tempora partimur varioque expendimus usu,

Et noctem longoque diem sermone morantem

Ducimus. Obrepit quotiens assueta voluptas,

75

Solus ego populum fugiens et rura pererrans,

Solus et ad ripam tenera resupinus in herba

Ardentes transire dies rabiemque Leonis,

Curarum liber video vacuusque malorum,

Dum gravidus redit autumnus volucrumque catervis

80

Retia complentur. Breve sic, comitante chorea

Pyeridum, in sylvis et labile volvitur aevum.

Haec mihi vita placet, non ambitionis in aulam,

Invidiaeque sacram, post tot documenta reverti.

Gratius iste quidem, quamquam iam fessus eundi,

85

Pes Italam calcabit humum, purumque serenum

Laetius his oculis et sydera nostra videbo.

Post ubi longaevo finem factura labori

Affuerit suprema dies, solamen et ipsum

Mortis erit, tanti in gremio lachrymantis amici

90

Lassatum posuisse caput, manibusque sepulchro

Invectum iacuisse piis: post proelia tanta

Fortunae, Ausonia saltem tellure recondi

Dulce mihi et patriis longum requiescere saxis;

Seraque cum fragilem tumulum convulserit aetas,

95

Lenius Hesperia cinis hic agitabitur aura.