Francesco Petrarca epistolae metricae 3, 8

Testo base di riferimento: E. Bianchi, 1951; C. Muscetta, D. Ponchiroli, 1958

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


8. ad Zenobium Florentinum

Dulce iter in patriam, dulcis fuga: rarior hospes

Attrahit at note retrahunt fastidia turbe.

Quid facias, anime? Locus is quo pergimus, inquam,

Fert mala iuncta bonis et dulcia miscet amaris.

5

Cunta quidem subeunda simul fugiendaque nobis

Cunta simul; neque enim facilis discretio rerum.

"Eligit ille fugam." Quid, quod nec aperta volenti

Ianua? In exsilium cives egere superbi;

Claudit iniquam urbem qui ius sibi supprimit equum.

10

Est genus exsilii tacitum, sunt vulnera ceca.

Miraris? Cui non paucorum iniuria nota est,

Quam fovet immemoris populi patientia nostri,

Vel vi rapta domus, vel pascua ruris aviti

Amisseque preces et tot per inane querele?

15

Indignor, ne vera negem. Tecum ne licebit

Glorier? Amplexa est gremio nos aurea Roma

Et civem dignata suum, dulcisque Maroni

Parthenope, sacro fedus feriente Roberto.

Quid referenda michi seu docta Bononia legum,

20

Seu salis inferni decorantes litora Pise

Atque Adrie imperitans alterque Venetia mundus,

Historieque parens Patavum, seu Smyrna Latinis

Mantua sideree nutrix longeva poesis,

Parma vel imperii clipeus, si credimus, olim

25

Romuleos dum dura duces fortuna premebat.

Quid loquar hesperias urbes atque oppida nostrum

Inter honoratos numerantia nomen alumnos,

Vestra quod una suis abolet Florentia fastis?

Longius impellor, calamum rapit ira calentem.

30

Gallia me voluit, proles generosa Philippi

Non neget; extremi proprium voluere Britanni;

Immeritum, fateor, sed in hoc michi sidera saltem

Dextra favent levi mulcentia luminis astrum.

Quo tulit ecce dolor! Leso tu parce loquaci:

35

Non fugimus patriam, sed nos fugat illa profecto.

Mos vetus exemplis illustribus: aspice busta

Sparsa virum patria vetitum tellure iacere.

Quos cives quenam peregrino in pulvere saxa,

Quos cineres, que membra premunt! Solabimur ergo,

40

Et moniti meliora animo tolerabimus equo.