4. item alia eggregia sequencia
de beata Margaretha virgine et martire Dei
Luce mentis et decore
Virgo noctis in clamore
Surgit apta lampade.
Patet aula; rex in porta
5
Bysso videns hanc retorta
Ornatamque ciclade,
Eius formam concupivit;
Hec est enim que nescivit
Thorum per lasciviam.
10
Tenet illa quem dilexit;
Hanc dilectam rex invexit
In cellam vinariam.
Empta pridem Margarita
Sic probata, sic polita,
15
Regis auro redimita
In gemmarum ordine,
Nube carens empta chare
Fit emptori luminare
Fundamentum angulare:
20
Tali gaudet lumine.
Vis de forti muliere
Scire vere? Hec est vere
Digna nomen hoc habere
De quot scripta predixere
25
Libri Sapiencie.
Fusum rotat Margaretha;
Vitem colit vino freta;
Deo servit carne spreta;
Spernit iudicis decreta,
30
Cultrix pudicicie.
Cesa, flammis usta piceis,
Pendens uncis, fracta ferreis,
Imbre fuso sanguinis,
Fide cincta, cruce previa,
35
Bella superat hostilia
Demonys et hominis.
Hec est dextra deitatis
Dans infirmis dona gratis;
Monstrat opus novitatis
40
Virtutum magnalia.
Sexus lenis, mollis etas,
Lege subyt ante metas
Nam doctores et prophetas
Tenet in memoria.
45
Ergo carnis obitu
Sacra valens spiritu
Orat pro Ecclesia,
Pro his habundancius
Sua specialius
50
Qui petunt suffragia.
Spondet precem sponsa Dei;
Rex alludens speciei
Tanquam sponsus favet ei
Pro adulescentulis.
55
Hanc precemur spe salutis
Vt in hora senectutis
Nos defendat a versutis
Sponsum placans osculis.
Tanta sit victoria
60
Summi regis gloria
Et sponso virginum sonet alleluia.