3. ad Guillelmum Veronensem
Turbida nos urbis species et dulcis ameni
Ruris amor tulerat vitreos, invisere fontes
Mirandumque caput Sorge, quod vatibus ingens
Calcar et ingenio generosas admovet alas.
5
Hic, ubi te mecum convulsa revolvere saxa
Non puduit campumque satis laxare malignum,
Vernantem vadis videas nunc floribus ortum,
Natura cedente operi; pars amne profundo
Cingitur, at partem preruptis rupibus ambit
10
Mons gelidus calidumque iugis obversus ad austrum.
Hinc medio ruit umbra die. Pars nuda tepenti
Porta foret zephyro; sed et hinc procul arcet agrestis
Murus ab accessu prohibens pecudesque virosque.
Aerias sed enim ramis viridantibus alte,
15
Litoreas volucres scopulis intexere nidos,
Has musco velare domos, sed frondibus illas,
Progeniemque inopem fidis trepidare sub alas
Aspicies, atque ore cibos captare trementi.
Concava tum querulis complentur vocibus antra
20
Et color hinc oculos, illinc sonus advocat aures
Certatim; dulci spectacula plena tumultu
Suspendunt gratoque quies condita labore.
Hic unus cum pace dies exactus aventi
Vix totus, tot me laqueis tot Curia curis
25
Implicat. Id meritum, qui vincula nota libenter
Infelix tritaque iugum cervice recepi.
Nunc tamen illius iuvat hic meminisse diei:
Dum latices, dum prata vagus dumque insita miror
Arbuta, dum lauros alia regione petitas,
30
Obvia Guillelmi facies truncisque vadisque
Inque oculis tu solus eras: "hoc aggere fessi
Sedimus; has tacito accubitu compressimus herbas;
Lusimus hic puris subterlabentibus undis;
Hic longo exsilio sparsas revocare Camenas;
35
Hic graios latiosque simul conferre poetas
Dulce fuit veterumque sacras memorare labores
Nostrorum immemores; hic cenam in tempore noctis
Traximus, alterno pariter sermone refecti".
Singula dum repeto, lux illa brevissima furtim
40
Labitur et Clausa vix serum Valle revellor.
Faucibus egressus, cum iam silvestria tempe
Vmbrososque sinus spectans post terga viderem
Lucidus ac mecum ad levam descenderet amnis,
Surgit ab adverso vulgus muliebre virisque
45
Intermixta acies. Forme discrimina longe
Nulla putes: habitum confudit gallicus olim
Luxus et ambigui texit vestigia sexus.
Congredimur magis atque magis vultusque patescunt
Et vitte tenues et texta monilia gemmis
50
Et crinalis honos distinctaque purpura limbo
Stellantesque nitent digiti; propiusque per agmen
Intuitus, solita post mutua verba salutis
Obstupui: tuus ignis erat, tua cura iocusque.
O qualis facies! Oculis habitare sub illis
55
Visus eras, salvere iubens et prendere dextra
Et mecum de more loqui. Quo pergeret ultro
Percontor comites; fontis quo fama vocaret,
Responsum; sed forte alio de fonte latenter
Causa petita vie. Quas non se vertit in artes
60
Ingeniosus Amor? quid non didicistis, amantes?
Forsan in his pridem tua noverat otia terris,
Et quia te nusquam, vestigia nota legebat
Te recolens fingensque tuos in imagine vultus.
Talis erat, sic michi visa est; et quisquis amasset,
65
Diceret: "Hec ardet, reducique occurrit amico".
Ibat enim cupide studioque accensa videndi,
Letior ac solito et dulcedine capta locorum.
Tentavi reditum quasi te visurus in illa;
Et iam versus eram, tecum remeare putabam
70
Et voces audire tuas et cernere gestus.
Vt similes ligat almus Amor! Negat illa: rigorem
Virginis Hemonie Phebo mirante videbar
Aut indignantem Acteon spectare Dianam,
Si foret arcus ei pendensque in terga pharetram.
75
Arma ferunt oculi, dulces iacit inde sagittas,
Spicula nota tibi nec amantum incognita turbe.
Digredimur tandem: veniens nox verba diremit.