Francesco Petrarca epistolae metricae 3, 1

Testo base di riferimento: E. Bianchi, 1951; C. Muscetta, D. Ponchiroli, 1958

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


1. ad Iohannem de Columna

Est michi cum Nimphis bellum da finibus ingens

Auditum fortasse tibi. Mons horridus auras

Excipit ac nimbos et in ethera cornibus exit;

Ima tenent fontes Nimpharum nobile regnum.

5

Sorgia surgit ibi querulis placidissimus undis

Et gelida predulcis aqua; spectabile monstrum

Alveus ut virides vitreo tegit amne smaragdos.

Hic michi saxose rigidus telluris agellus

Contigit; hinc lites, hinc semina prima duelli.

10

Namque ego, quod profugis sedes erat apta Camenis,

Concives hic esse meas mecumque tumultus

Insulsique dedi convicia temnere vulgi.

Contra ille, indignum facinus graviterque ferendum

Exsulibus sua iura dari, novus advena toto

15

Orbe quod expulsas aliene intruderet arci,

Atque novem preferat anus quod mille puellis.

Iam michi facta manu nitido brevis area fundo

Stabat et advecto ridebat gramine pratum;

Nimpharum interea rapidum de rupibus agmen

20

Prosilit ac fragilis valido molimine cepti

Fundamenta ruit. Fugimus, scopulumque propinquum

Prendimus et saxo trepidi speculamur ab alto

Presidioque loci fruimur; nec tempora longo

Congredimur patulisque iterum nos credimus arvis;

25

Sic puduit fugisse semel. Transiveret orbem

Delius obliquum iamque altera venerat estas;

Humida pyerio passim insultare labori

Agmina conspicio nostrisque habitare sub antris.

Quid facerem? Indignor; sed quanam fata gubernant

30

Consilium curasque fide, quo vana retorquent

Orsa hominum? Dum cunta paro, dum bella retento,

Forte peregrinas longum vagus ire per oras

Cogor, et inceptum Clausa sub Valle relinquens,

Attonitas comites post secula multa reduxi

35

In Latium celseque super Capitolia Rome.

Sextus ab his annus agitur. Quid multa? Redimus

Per mare iam totiens mensum totiensque remensum

Per nimis notas Alpes (rapit omnia mundo

Prorsus avara dies et sensim labilis etas),

40

Dum rus nempe silens et opaca revisimus antra.

Mira loci facies, operis vestigia nusquam;

Omnia calcabant hostes sparsusque iacebat

Agger et undivagis prestabat piscibus aulam.

Rursus in ambigui redeo certamina belli,

45

Et dabat arma dolor, vires cumulaverat ira.

Conveniunt duri agricole, pastoria nec non

Exiguo conducta cohors succinctus et alte

Piscator madidus posito michi militat hamo.

Volvimus ingentes scopulos ac viscera matris

50

Carpimus omnigene et squalentia vellimus ossa,

Paulatim et ferro montem tenuamus adunco.

Pellimus his tota Nimphas regione subactas

Erigimusque sacris mansura palatia Musis

Fluminis in ripa; preterlabendo vicissim

55

Hinc sua damna gement, hinc gaudia nostra videbunt;

Nil aliud nisi forte minas et murmur inane.

Exitus hic tantorum operum; neve omnia nobis

Attribuam: manifesta Canis, manifesta Leonis

Sensimus auxilia; Phebi peperere favorem.

60

Ille palam nostris movit pro partibus arma

Atque arcum pharetramque levem estiferasque sagittas

Pugnavitque die medio, iuvitque superne

Per noctem obsequiosa soror velut emula fratris,

Addidit ac luci spatium tenebrasque repressit.

65

Sentio propositum tamen hinc fraudemque latentem:

Dum glaciem nimbosa ferant ventosque nivesque

Sidera et undantem dum verset Aquarius urnam

Exspectant; tunc incauto michi multa minantur,

Tum specus hoc vasto rapidum vomet ore fluentum

70

Gurgitibus miris properans succurrere victis.

Omnia sunt provisa michi: iam parte revulsa

Rupis et aggestis vicino e litore saxis,

Hibernum prestruxit iter mea lecta iuventus,

Nec nos aut fracto veniens Padus aggere multum

75

Terreat aut rupti contemptor pontis Araxes.

Iam victor, iam pace fruens tutusque futuri

Pannosas comites vix serum in flumine puro

Exposui lavique vadis; hic sepe precanti

Antiquos renovare modos, contingere lauros,

80

Nectere serta manu, sacras renovare choreas

Permissum, sileat quanquam indignatus Apollo

Cirraque muta iugo iampridem subsit Hibero.

His ego non plausum ventosaque festa theatri,

Nec murmur turbe varium, sed rara bonorum

85

Pectora pollicitus, merentia corda levavi

Hospitio mensaque fovens castoque cubili.

Iamque Helicon collisque biceps iamque ungue caballi

Fons oriens vatumque virens iam silva videri

Incipit et miseris melior fortuna reverti.

90

Hec, age, visurus propera, par siqua quietis

Cura tibi; cernes bellis hec otia quantum

Vrbanis preferre velis; neu dura timeto

Fercula et horridulis inculta cubilia culmis.

Regibus alternare vices gratissima res est;

95

Fastiditur idem semper; variata voluptas

Blandior est aliumque refert dilata saporem.

Adde quod et lautas epulas et vina Rubenti

Monte vel ardenti dudum transvecta Vesevo

Argentumque nitens gregis ac pretiosa Britanni

100

Vellera odorato demersas murice vestes

Ferre brevi potes ipse via. Da cetera nobis:

Herba torum, ramis tectum viridantibus arbor,

At citharam Philomela feret, quam nulla libido

Flexit adhuc: tremulo permulcens gutture silvas

105

Innuba virgineo canit et non sibilat anno.

Nos tibi multiloquos, si fert ea cura, libellos

Musarumque choros domitisque insistere Nimphis;

Nos tibi pampineos colles gravidosque racemos,

Denique mellifluas ficus undamque recentem

110

Gurgite de medio offerimus cantusque volucrum

Innumeros montisque sinus curvosque recessus

Et nemorum gelidas udis in vallibus umbras.