Francesco Petrarca epistolae metricae 2, 16

Testo base di riferimento: E. Bianchi, 1951; C. Muscetta, D. Ponchiroli, 1958

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


16. ad Barbatum Sulmonensem

Dulcis amice, vale. Tua si michi semper imago

It presens mecumque sedet mecumque quiescit,

Redde vices; non atra palus Acherontis opaci

Turbida somnifero dirimat nec gurgite Lethe

5

Omnipotens quos iunxit Amor. Nunc corpore paulum

Distrahimur; sic fata iubent, sic velle necesse est:

Tu Capuam tergo Capreasque a pectore semper,

Puteolos dextra et phrygii tibicinis ossa,

At leva Silerimque procul bifidumque Vesevum

10

Aspicis, equoreo, resonantia litora fluctu

Meniaque ampla tenens quibus est a virgine nomen

Vrbibus atque ubi iam fuerat gens una duabus,

Nunc gentes una urbe due populusque biformis.

Hic: sine me remanes immo mecum omnibus horis

15

Omnibus atque locis; sed enim me dextera regis

Ripa Padi levumque patris latus Apennini

Arvaque pontifrago circum contermina Parme

Nunc reducem exspectant Planeque umbracula Silve;

Namque ibi pyerius gelidum me contigit ardor.

20

Africa nostra michi longum intermissa iacebat;

Excivit locus ingenium lapsumque repente

Restituit calamum; memini; me nulla profecto

Ingratum factura dies. Stat colle virenti

Silva ingens, Planeque tenet licet ardua nomen.

25

Hic solem procul aerias avertere fagos

Ac teneras variare solum concorditer herbas

Mensibus estivis videas; hic brachia Cancri

Temperat unda recens, atque ora iubamque Leonis

Dulces vicinis feriunt ex montibus aure.

30

Impendent iuga celsa super celumque lacessunt;

Gallia sub pedibus iacet Itala tota sedenti,

Contra autem Hesperie cernuntur terminus Alpes.

Mille nemus volucrum species ac mille ferarum

Circumeunt habitantque sacrum gelidusque per umbram

35

Fons ruit; irriguo pubescunt gramina flexu.

Floreus in medio torus est, quem cespite nullo

Erexit manus artificis, sed amica poetis

Ipsa suis natura locum meditata creavit.

Hic avium cantus fontis cum murmure blandos

40

Conciliant somnos; gratum parat herba cubile,

Fronde tegunt rami, mons flamina submovet Austri;

Horridus hunc metuit pedibus violare subulcus,

Rusticus hunc rastris digitoque hunc signat et alto

Silvarum trepidus veneratur ab aggere custos.

45

Intus odor mirus statioque simillima Campis

Elysiis profugisque domus placidissima Musis.

Deferor huc solus furtim sociosque fefelli.

Tunc cum prima michi que strinxit tempora laurus

Aruerat nondum, flexum vix Cynthia callem,

50

Postquam Roma novum tulit ad Capitolia vatem,

Transierat, pompeque tumens fortasse recenti

Nescio quid tacita insolitum sub mente movebam;

Obstupui, rediitque vage vetus Africa menti.

Cetera reiciens, operi mea dextra relicto

55

Redditur; inde loco locus hic michi carior omni.

Nunc revidere velim cepti michi conscius alti

Extremamque manum longo imposuisse labori,

Quem traxit fortuna diu. Si dextra favebunt

Sidera, tum tandem incipiet secura vagari

60

Africa per Latium studio redimita supremo

Scipiadesque meus. Quodsi vivacior annos

Parca trahit, quid mens agitet fortasse requires,

Hoc unum tibi subtrahimus; sed amare laborem

Propositum, et segnes a limine pellere curas.