Giovanni Quatrario odule, 11

11.

Ictus ab deo aurea,

Gerente sulfur ignibus sagicta,

Vreris piger mee,

Lentescis aguror, ne sit Corinna

5

Sparsa plumbeo gelu.

Tenenda semper emula manuque,

Non iter celer secas,

Feram vides, canes ciet petulca,

Sis precor spei bone,

10

Secutor opprimas, casura pergit,

Vel volacioreque

Fuga sequacibus negata sistens,

Deteget paci volens

Tantum fugace crucior deesque,

15

Parcit et Venus dolis,

Flectentem cuncta reprimas volacem

Obice aurei glomi,

Fuge remissa, concidet per aurum

Preda sic parabitur,

20

Nitentis ipsa capta amore prede

Aliger iuvencula

Atlanta. Post stetit fuga, hoc perastu

Posteros necans procos.

Coevioribus sibi casuram

25

Quam tibi putas, nego,

Sciunt amate, qui silent, Virique

Garrulus canit puer.

Minoris ipse noscis esse te, si

Turba quum sequens ferox

30

Thorique fortem, vel minus sub ictus

Esto, nil time, sapis,

Putando, feminam frequens ruentem

Peius in latus, sapis

Lucro fuit multis, nec esse primos.