Giovanni Quatrario odule, 8

8.

Cum gemitu locutus

Nunctias pulcre iuvenis verbera, que deorum

Numina contueri

Lacrimis non absque putas, visibus et coruscis,

5

Condere culleumque

In maritum triste nefas qui potuit docere.

Brachia quisve cernat

Lacteum tersa cute vincentia sanguinemque

Verberibus nigrata

10

Lacrimis non perfluus, et funebrisque malis

Aspiciat gementem

Hanc deam, vel persimilem celitibus deabus

Mente ferox cadat, post

Cerberum pascat rabide pastibus elatrantem.