Francesco Petrarca epistolae metricae 1, 7a

Testo base di riferimento: E. Bianchi, 1951; C. Muscetta, D. Ponchiroli, 1958

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


7a. panegyricum in funere matris

Suscipe funereum, genetrix sanctissima, cantum,

Atque aures adverte pias, si praemia coelo

Digna ferens, alios tibi tu non spernis honores.

Quid tibi pollicear? nisi quod velut alta Tonantis

5

Regna tenes, Electa Dei tam nomine quam re,

Sic quoque perpetuum dabit hic tibi nomen honestas

Musarum celebranda choris, pietasque suprema,

Maiestasque animi, primisque incoepta sub annis

Corpore in eximio, nullam intermissa per horam

10

Tempus ad extremum vitae, notissima clarae

Cura pudicitiae, facie miranda sub illa.

Iam brevis innocuae praesens tibi vita peracta

Efficit ut populo maneas narranda futuro,

Aeternum veneranda bonis, mihi flendaque semper.

15

Nec quia contigerit quicquam tibi triste, dolemus,

Sed quia me fratremque, parens dulcissima, fessos

Pythagorae in bivio, et rerum sub turbine linquis.

Tu tamen instabilem, felix o transfuga, mundum

Non sine me fugies, nec stabis sola sepulcro.

20

Egregiam matrem sequitur fortuna relictae

Spesque domus, et cuncta animi solatia nostri.

Ipse ego iam saxo videor mihi pressus eodem.

Haec modo pauca quidem pectus testantia maestum

Dicta velim, sed plura alias; cunctos per annos

25

Hac tua, fida parens, resonabit gloria lingua:

Has longum exequias tribuam tibi; postque caduci

Corporis interitum, quod adhuc viget, optima, sub qua

Vivis adhuc, genetrix, cum iam compresserit urna

Nos etiam cineres: nisi me premat immemor aetas

30

Vivemus pariter, pariter memorabimur ambo.

Sin aliter fors dura parat morsque invida nostram

Exstinctura venit fragili cum corpore famam,

Tu saltem, tu sola, precor, post busta superstes

Vive, nec immeritae noceant oblivia Lethes.

35

Versiculos tibi nunc totidem, quot praebuit annos

Vita, damus: gemitus et caetera digna tulisti,

Dum stetit ante oculos feretrum miserabile nostros,

Ac licuit gelidis lacrymas infundere membris.