Giovanni Quatrario odule, 2

2.

Cautius plectro feriam fidesque

Tu meis quam nunc vereor precari

Faveris votis, digitos regendo,

Diva sororum.

5

Fiet accentus fidibus canorus

Contrahens mentes hominum fugaces,

Instar erecto fluvii ruentis

Vertice montis.

Noscitur quanto resonans honore,

10

Pieri natas numero novenas,

Viceris cantu volucres loquaces,

Saltibus addas.

Degener pectus precibus nunc audet

Contremens tantum reperire numen,

15

Spiritu dignum hemonii canentis

Celica, Celsum,

Tu tamen Cirre retinens caucumen,

Inspicis mentes hominum silentum,

Non minus fatu, tremulisque confers

20

Diva vigorem.

Cerne ne nostris precibus superbum,

In quibus sacram cupimus dearum

Forte presumas, superis et imis

Lector amice,

25

Iuppiter summus trahitur rogando,

Vivimus quantum sapimus vel ultra

Nitimur quantum licet ore pascus

Distet hianti.

Perge laudandus volites per aures,

30

Si minus notus facias petenti,

Non probe in rebus celeris voluntas

Posse negetur.