Francesco Petrarca carmina, 1

Reference basis text: A. Hortis, 1874; K. Burdach, 1929; E. Pellegrin, 1955; G. Valentinelli, 1874; F. Novati, 1889; E. Bianchi, 1951; P. de Nolhac, 1907; G. Pizzamiglio, 1976; F. Pellegrini, 1895; G. Billanovich, 1988

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


1.

Astrictura duas stabili compagine gentes

      Et .......... virgo futura soli,

In Ligurum terras Liguri modo pacta marito.

      Tendit Scaligerum clara puella genus.

5

Huc coeunt proceres, coeunt simul agmina <matrum>

      Et matrona potens virgineique chori.

Munera dant proceres, dant munera ditia matres.

      Fervet in obsequium mixta caterva suum

Tu mea calliope quid in isto tempore tante

10

      Leticie dignum connubiale feres?

Non nisi carmen habes, fer carmen queso puelle.

      Dic genus et patriam, entis et oris opes.

Que prius incessit, nostras regina per urbes.

      Clarior? et celebri carmine digna magis?

15

Que prius in gemmis, in vestibus ivit et auro,

      Ditior? et dotis splendidiora ferens?

Aut que nobilitum tanta comitante caterva,

      Pompiferi plures traxit honoris opes?

Hinc extensis adest fatie venerandus herili

20

      Marchio, cum primis quos prior ipse tulit.

Hinc anthenoree primus qui presidet urbi

      Arbiter, et populis iura dat Euganeis.

At dominus ligurum protectus colla capillis,

      It prior, idriferis associatus heris.

25

Assistunt proeunt proceres, proceresque sequuntur

      Quos excivit himen connubiique faces.

Stemata si queras, et que sit origo puelle

      Hanc satis insignis nobilitavit apex.

Egregiis trabeatus avis, se iactat in una

30

      Mixtio scaligere, Carrigereque domus.

Et si prisca retro stirpis repetatur origo,

      Polidamanteos dat sibi mater avos.

Ex genitore trahit celebris primordia gentis,

      Nomina clara ducum magnificosque canes,

35

Vrbs que lota tuis athesis spumantibus undis

      Te prius abductis cogit abire iugis,

Vrbs fecunda bonis, et opimis fertilis agris,

      Ipsa Beatricem terra beata tulit,

Hanc et forma beat, beat hanc et gratia morum,

40

      Mos animum ditat, ridet in ore decor.

Dulce micant oculi, crinis micat emulus auri,

      Nubit purpureis candor in ore rosis.

Omnis in egregio se iusta lege coaptat,

      Corpore pars, et habet quicquid habere decet.

45

Matris ad exemplar cum sit formata puella,

      Quod pia quod mitis, quod sit honesta liquet.

Ergo beatricis virgo mastinica nomen

      Nacta fuit merito, quam decus omne beat

O quantum ligurum te complectentur honore

50

      Oppida, felicem te loca cuncta canent,

Certior hec scribat alius mea penna notavit

      Que sibi calliope cognitiora dedit.

Is et eas felix o virgo beata Beatrix,

      Et patris et cari sis liga firma viri.

55

Nubila discendant, faveat clementia celi,

      Levia ne spirent, flamina nulla spirent

Sis in eundo valens et sospes menia visas.

      Que vocat ex medio tergore lana suis.

Letaque plausibus abi, et duc cum coniuge tedas

60

      Vos ligustra pari nectet amore venus

Vos .............. afferte nepotes.