Moggio Moggi carmina, 19c

19c. funerei carminis tercia pars et ultima incipit

Tali nisa trono, Mediolanensia claustra

Regalesque vias ambit; ploratur ubique,

Fervet ubique dolor, sequitur lacrimosa preitque

Turba frequens et tristis honos. Iam nulla priorum

5

Divitis exequie cultu maiore superbit,

Seu duce seu domino seu regum principe nata

Crevit Romanis regnantibus induperatrix.

Heu dolor, heu quanto bene nupta carenda marito!

Raucida campanis templorum classica pulsis

10

Exululant clamorque virum clangorque dolorum

Tristibus attonitam confundit vocibus urbem.

Omnia colluctant flammis intortaque lino

Cera fluit, sacris defragrat odoribus ignis.

Vox iubet ingenti cetu procedere clerum

15

Et merite orare anime suffragia Christi.

Conveniunt omni Ligurum de parte vocati

Pontifices horumque sacre de more sequele,

Religiosa cohors, fratrumque patrumque caterve

Innumere vexilla ferunt splendencia Christo,

20

Milia quot magne non vidit curia Rome.

Clamitat ad superos devota precatio psalmis

Officioque pio celorum numina clamant

Atque humiles lacrimas et verba sacerrima fundunt.

Exaudisse deos credas: iam leta patescit

25

Ianua celorum; leto ciet angelus ore:

"Surge, ancilla Dei, venias in gaudia! Christus

Te vocat; elapsas et inanes despice mundi

Pompas ac nimium faciles in terga reverti;

Accipe purificum divini flamen odoris

30

Et dignam te iunge Deo; miserare maritum

Sancta tuum et clemens <iam> cominus aspice natos,

Que Christi solio meruisti pulcra sedere".

Credimus et vani non est hec fabula somni:

Vox divina fuit; thalamis excepta Marie

35

Gaudet et in celsis pro nobis blanda precatur.

Protinus, exacto defleti funeris orbe

Et circumlati per amate compita gentis,

Triste refertur onus capulo sublime cadaver;

Traditur ingenti luctu clamata, Iohannis

40

Ecclesie, sacros aditus et ditia cuius

Atria precoluit quondam, dum vita maneret

Et regni casura dies et amabilis etas,

Coniugis et fato egre victura superstes,

Omine marmoreum damnabat lesa colossum.

45

Diis aliter visum, vite qui federe verso

Stamina iam plene subiungunt invida tele

Sepius et grate precidunt fila iuvente.

Ocius instaurant sancte solemnia misse

Officiumque sacrum celebrant; altaria flammis

50

Et ceris adolent, thuris cumulantur acerre.

Omnia confragrant; hymnos et cantica psallunt

Adiciuntque in vota preces animamque Tonanti

Commendant, "miserere" rogant et "parce" precantur:

"Hanc dignare tuo famulam considere regno".

55

Omnibus, ut decuit, sacris de more peractis,

Iamque "vale" dicto, sacrum et venerabile corpus

Effultum gemmis aurique monilibus auctum

Purpureisque thogis, quas Serum neverat olim

Docta manus, multo telas discreverat auro,

60

Milia funduntur cumulata lance Sabei

Thuris et Eoi redolencia balsama mundi

Infusumque sacri nidoris aromate; tandem

Clauditur exciso saxi de rupe sepulcro.

Heu dolor! Egregie quo cessit gratia forme,

65

Quo decor et roseo facies spectata colore,

Et iubar et leto radiantia lumina vultu?

Omnia confregit mors invida, nobile corpus

Abstulit et cese defodit fornice petre.

Siqua tamen nostris liceat promittere Musis

70

Et famam querulo celebrem producere versu,

Vivet et a nullo tenebris damnabitur evo;

Vivet et, astriferi dum machina stabit Olimpi,

Corde sub hoc memori semper pietate feremus;

Qualia non habuit quondam Priameia coniunx

75

Ecuba, Pelley nec mater Olimpia regis

Carmina condemus, meste, lacrimosa, Camene;

Verba pluant, celso scribantur verba sepulcro,

Que legat et presens etas et postera queque,

Perlegat omnis amans; pueri[que] nupteque puelle

80

Et matres et turba virum casteque marite,

Quosque per affectus caros dillexerat et sint

Seu scribe seu quem maiore colebat amore,

Iam lacrimas et verba dabunt atque oscula saxo.