Moggio Moggi carmina, 19b

19b. funerei carminis pars secunda incipit

Heu dolor! Heu rerum lacrime, saturnia nobis

Dira dies, nostro nimium properata dolori!

Fervida tum Cancri vixdum sol aureus ora

Presserat, ex equo meta distabat utraque,

5

Et celi medium curru flagrante tenebat,

Hanc dum fata trahunt; dulci caritura marito

Afflixit viduos tanta de matre Penates

Et desolate predulcia pignera prolis.

Omnia luctus erat; longa egritudine tritus,

10

Cesserat ore vigor niveo, qui fluxerat ante,

Conspicuusque decor divini corporis; illam

Et color et macies et lese iniuria forme

Dissimilem fecere sui; iamque ultima Parce

Stamina torquebant. Summa pietate dolendi

15

Affecit miseranda omnes. Tum flamma furentis

Febris inardescit, totas incensa medullas

Hauserat, extreme restabat spiritus aure.

Tum devota Deo iam se confessa, reatu,

Siquis erat, qui nullus erat, contrita repurgat;

20

Omnibus indulget veniam, communio sancta

Defertur, dulces epulas et munera vite

Accipit, inflexa Iesum cervice precatur;

Inde per affusam natorum lumina turbam

Ducit et illacrimans omnes miseratur ad unum,

25

Matris et affectus recalet morientis in ore.

Sepius undabat Mastini dulce pusilli

Nomen et ad puerum repetita per oscula surgit.

Volvitur egra thoro pallens et morte propinqua

Heret in amplexu dilecti coniugis, illum

30

Iam moritura tenet, miratur, sepe reposcit,

Queritat illum, unum, neglecto lumine celi,

Aspicit et vultu non exaciatur amato.

Iam se iamque suam divini seminis almam

Progemem toto commendat amore; per omnes

35

It memor emeritos et, que preciosa dicavit,

Surgere mandabat sacre sua templa Marie

Multaque preterea magnarum exordia rerum.

Hanc dum precipitis fati sors dura vocabat,

Anxia commemorat atque inter singula carum

40

Mesta virum repetit. Tandem certamine duri

Expugnata mali, defectis viribus, heu, iam

Sepe salutato per verba precantia Christo,

Labitur exuto terrene molis acervo.

Heu dolor! Attonitam lacrimosis questibus aulam

45

Quid loquar? Ad fletum si se michi totus Apollo

Ingerat et tote meditentur verba Camene,

Non michi si centum lingue, vox ferrea, non si

Totus in Aonio, Pegasei gurgitis amne

Proluar et tota divini flaminis aura

50

Imbuar, immensis ululatas fletibus edes

Prosequar. Ille hominum dommus regumque ducumque

Splendor inexhaustus, tanta se coniuge privum

Dum videt et nulla damno valet arte mederi,

Nec iam Peoniis liceat revocarier herbis,

55

Estuat incendens magnum sub pectore vulnus.

Aspicit, afflicto premit altum corde dolorem:

Cludere nec potuit lacrimas, que sponte cadentes

Magnificos lavere sinus; pars optima vite,

Obsequium predulce sue, custodia regni

60

Nobilis, alma comes, curarum mente levamen

Deciderat: tanto rancorum pondere pressus

Meret amans; herent infixi pectore vultus,

Purpurei quondam et sacri libamen amoris

Illius, a teneris que secum excreverat annis,

65

Quacum partiri curas et leta solebat

Tempora; delitias vite reminiscitur acte.

Verba dat absenti, lacrimosis ymbribus hument

Lumina, nec placidam membris dat cura quietem;

Accedit cure soboles pupilla paterne.

70

Talis inexpleto Getulli corda leonis

Torquet amore dolor, cese qui coniugis ira

Vritur et profugo predone insanit inultus

Antraque patrate cedis labefacta cruore

Comperit et natos ieiunis ubera labris

75

Poscere, maternas gemitu rugire papillas:

Cor dolet infremitans indignaturque dolore,

Amissa pueros miseratur matre pusillos.

Interea instruitur funebris pompa querele,

Quo reges, quo more duces coluere maritas.

80

Hic iubet ire suam, secessit et, urbe relicta,

Effugit tanti spectacula mesta doloris,

Nec tenuit lacrimas. Numquam maiore paratu

Cesaree fulxere nurus, confluxit ad istam

Omnis honos Ligurum, regno venit excita toto

85

Nobilitas mesti<que> ruunt ad funera cives.

Tollitur, heu, tandem sublimi fulta feretro

Et lacrimis compluta piis; lacrimantia nate

Lumina desudant gemitu planctuque frequenti.

Pulsate sonuere manus: effertur et alto

90

Succedunt oneri proceres procerumque caterve

Insignes atris in vestibus, agmine nigro;

Prosequitur lacrimosa cohors matrumque virumque

Maiestate pia natas ad limina flentes,

Producunt mestas misero plangore puellas.

95

Pallida succedit cetu comitata suorum

Natorum series et mesta doloris ymago;

Ingemuere omnes, lacrimis maduere solutis

Ora<que> submersis crepuerunt pectora palmis.

Celsa per inmensam defertur nobilis urbem

100

Illustris Regina, thoro fulcralia cuius

Aurea barbaricis intexuit stamina filis

Letice funebris honos, auroque coruscant

Arte laborate vestes; vix gesserat olim

Ylione Priami natarum maxima tales,

105

Livia vix tales bisso candente thiaras;

* * *

Fulgidus obnubit crines; circumlita gemmis,

Quas Rubri tulit ora maris, quas Hermus opimo

Flumme, quas fulva vexit Pactolus harena

110

Dives et unda Tagi, capiti subnixa corona

Emicat et multo flammas imitante piropo.

Aureus in digitis nitet anulus, enitet omnis

Gemmarum splendore manus, pendentia collo

Pectora delambunt variata monilia bullis,

115

Qualia Chresee numquam tenuere crumene;

Erigitur supra capulum spectabile pepli

Vexillum variis collucens artibus, omne

Anguibus exorret, scalis ornatur utrisque,

Fulgurat arte nitens: hic scalam assibilat anguis

120

Omnis et a Frigio splendescit fimbria limbo.