Moggio Moggi carmina, 19a

19a. funerei carminis in mortem Reginam
de la Scala, pars prima incipit

Carmina Pierio fletu memoranda per omnem

Italiam michi, Musa, refer; michi mestus Apollo

Dilacere lamenta lire singultiat, omnes

Nenia divinas teneat lacrimosa puellas.

5

Heu dolor! Illustris Ligurum Regina Beatrix

Assumpta est; hanc flete omnes, spem defleat omnis

Nobilitas cum plebe suam, lacrimantia cives

Pectora collidant, Ligus omnis et Ytalus acres

Defluat in lacrimas. Numquam cessura dolori

10

Turba puellarum, iam nunc quas nubilis etas

Admonet et rerum penuria dura fatigat,

Lugeat et tristes fundat miseranda querelas.

Proh dolor! Vnde nephas, quo tandem versa retrorsum

It rerum series, sive hic moderamine divum

15

Mundus an eterna fatorum lege rotetur,

Seu neat incerto Lachesis sua stamina fuso?

Heu, speciosa domus! Heu <rerum> gloria, quorsum

Laberis? Hinc olim dominarum maxima mundi

Et sceptri predulce decus, pietatis asillum

20

Ac populis optata quies, cui summa pudoris

Norma fuit, casti veneranda modestia voti,

Que fuit interpres regni fidissima, queque

Sola viri molles aditus et tempora norat,

Iussit et afflictis rebus sperare salutem,

25

Truditur: hanc nobis eterni felle doloris

Illitus et nimium nostra in precordia mersus

Intempestive mortis ferus ensis ademit.

Mundus egebat ea noster, qui fluctibus actus

Tunditur innumeris inconsultaque laborum

30

Frangitur ambage, quali expugnata tumultu

Languet fessa ratis, que motis undique ventis

Turbine iactatur pelagi iam remige merso.

Deperit infelix, vixdum spes ulla salutis

Blanditur misere. Mastino nata potenti,

35

Quem reges mundique duces timuere, paternos

Non oblita animos, reginas transiit omnes,

Edita Carrigene patavino semine matris.

Clara Semiramios resonant preconia muros:

Credimus et centum portis Babilona superbam

40

Ethera feminei studio tetigisse laboris.

Sic Thamarym memini, Scithe que funera nati

Vendicat extincto properans in prelia Cyrro.

Penthesilea ferox, Troye miserata labores

Ducit Amazonias properato Marte catervas,

45

Nec timet, infensos quamvis moritura per hostes,

Pergere letiferas vibrans et tela pharetras.

Erigit insignem Dido Cartaginis arcem

Spernit et irati connubla regis Hyarbe,

Nec lesura sui carissima vota Sichei;

50

Regis <et> Asueri coniunx, prelata puellis

Omnibus, evicto probrosi principis astu,

Servat inoffensas Hester Yudea catervas.

Explicat innumeras ventosa per equora classes

Ingenti Cleopatra stolo Martemque superbum

55

Apparat, inque novo nimium se coniuge iactans,

Destinat Ausonios Egipto subdere fasces,

Nec videt instantes a tergo cominus angues.

Magna per annales Grayos veterumque libellos

Perque poetarum phaleratas arte loquelas

60

Hec sunt, sed non sunt numeros equantia nostros,

Sed quota pars rerum, quas nostre maximus ambit

Fulgor: sic aquile fulicas conferre palustres,

Meropa phenici, minimis maiora solemus;

Scilicet et, quamvis proprio regina nitore

65

Virtutumque globo dominas supereminet omnes,

Attamen huic ingens materne gentis origo

Troyanos ascribit avos Priamique nepotes

Astruit Anthenor, Pathavi qui condidit urbem

Carrigeramque suo decoravit sanguine stirpem.

70

Nec minus illustrant Mastini gesta parentis

Maxima magnificique Canes, quos tollit in astra

Et genus et probitas et celse gloria Scale,

Qua duce Pannonii reges procerumque cohortes

Illustres olim Verone menia condunt

75

Magnificasque urbes freno domuere superbo.

Emula divine sobolis plebs aurea, nate

Successus auxere suos, que solis utrasque

Implevere domos thalamis regumque ducumque

Et comitum exhilarant sponsalia celsa marite.

80

Maior et excelsam natorum gloria matrem

Extollit: magnis celebres virtutibus equant

Iam proceres procerumque duces; hic regia pubes

Os humerosque deo puerisque simillima divum

Effloret; se quisque ducem, se Marte potentem

85

Spondet et ingenite stimulos virtutis adactos

Erigitur curans, animosus ymagine patris.

Hic regnum Occeano, famam hic extendit Olimpo,

Indole qui mira reges proceresque ducesque

Exuperat mundi magnos, qui Cesaris ausus

90

Laude premit, celeber Ligurum dominator et omnis

Italie sublime decus, pulcerrimus idem

Nature rerumque stupor, qui lucida sceptro,

Bernabos omnipotens Vicecomes, sydera lambit

Et Mediolani bachulo, moderatur habenas;

95

Cuius, ut Enee frondes cecinere Sibille,

Et genus et proavos et scemata maxima rerum

Laumedontee genuerunt Pergama Troye:

Omnis ab Aschanio Vicecomes fluxit Iulo;

Coniuge quo felix, dominarum maxima, cunctis

100

Obsequiosa bonis, pravis irata, per omnes

Iustitie numeros populos equante statera

Arcuit inmensos, inmensas arcuit urbes;

Ore manuque potens, moderato pectore pollens,

Seu pacem seu bella daret. Vix aurea talis

105

Incendit regina deum reverenda per urbes

Ethereas, dominata polo, dominata deorum

Conciliis: numquam processit in ethera maior

Et soror et coniunx, quamquam placitura Tonanti.