Moggio Moggi carmina, 17

17. ad gloriosissimum poetam laureatum
dominum Franciscum Petrarcham

Flebis an, an mestos laniato pectore questus

Effundes, Francisce? Novis plangoribus aulam

Frange dolens, ni iam nimium deflevimus omnes;

Rausimus, attrivit singultus guttura. Divis

5

Invidiam fecisse sat est. Me consulis? At, cum

Stet sua cuique dies et fati immobilis ordo,

Prestat inexpleti lacrimas compescere luctus.

Heu dolor! Heu pietas! Quantis ululatibus atram

Vidimus ire diem, qua nobis se tuus ille

10

Abstulit. E longo febrilis flamma caloris

Auserat egrotum; iam se confessus et almo

Munere functus erat: quicquid communio sancta,

Quicquid nostra fides iubet, hoc exolverat omni

Labe carens, parvam sobolem conamine magno

15

Suspirans. Caro demum requietus amate

Coniugis amplexu, terreno carcere liber,

Sepe salutato per verba precantia Christo,

Evolat Aczo tuus, quondam quem solus amanti

Corde recondideras toto, quem totus amore

20

Ambieras, solique tuo tua vota dicaras.

Heu lacrimosa dies! Quali conturbida fletu,

Quo planctu conquesta deos, miserabilis uxor

Exiit in lacrimas et verba miserrima, tanto

Iam viduata viro miseroque instrata iacenti

25

Non audituro fruitur moribunda marito.

Cedite, Romane, nostris iam cedite, Graie,

Matribus: hec omnes transit superatque dolendo.

Tristior amisso numquam Cornelia Magno

Indoluit; numquam lacrimosior Ysis Osiri.

30

Heu dolor! Hinc natos et natas anxia tristes,

Inde amens miserata virum viduosque penates

Luget et alterno queritur sua damna dolore.

Cogimur in lacrimas, querulo plangore resultant

Atria. Nos atris in vestibus, agmine nigro,

35

Agmine tristisono circumfusique (iacentem

Hic dominum ciet, ille patrem) minitamur iniquo

Bella Iovi, magna lacrimarum iurgia celo.

Interea egregiis mediolanensia turbis

Compita densantur: heroum exercitus omnis

40

Approperat, longa se quisque efferre sequela

Conatur, mestis illucent edibus ignes

Funerei tristique ruunt pro funere cives;

Celsior auricomus et quo decet ordine fulcris

Aureus extruitur thorus, et coccinea filis

45

Tegmina barbaricis effulgent, rite parantur

Quo reges, quo more duces, spectabile peplum

Erigitur celo supra caput. Vndique fervet

Tristis honos. Alto componitur ille feretro.

O decus, o fasces, o rerum gloria! Quorsum

50

Verteris? Hic olim patrie regnator habundo

Parmigenas fulgore premens, felicior omni,

Seu belli seu pacis amor, ratione monente

Progenie felix, sotia gonzagade felix

Et candore thori, rutilo cui ditior Hermo,

55

Ditior amne Tagi plenis navalibus olim

Eridanus magnas vectabat in oppida merces,

Nobilibus trabeatus avis: generosa fatetur

Austria Corigiam de se manasse. Nepotes

Dux colit, et sotios paribus non abnegat armis.

60

Hanc Ligus illustri permixto maximus auget

Sanguine, progenitos ex hac (sublimis origo!)

Scaligeros non horret heros; elucet in illa

Quisquis ab excelso Ligurum moderatur habenas,

Victor ab edomito totiens fulgentia fato

65

Assuit arma tholo; duros evolvere casus

Herculea virtute potens, pelagique minacis

Fretus ulixea compescuit arte furores.

Nil minus, infausta que nulli falce pepercit,

Presecuit mors dura diem; sua fila sorores

70

Intempestivo fregerunt pollice. Tandem

Tollitur e nostris laribus sublime cadaver.

Heu, miseranda domus, domino spoliata potenti

Desereris, mestas audis repetisque querelas

In tantis quas mesta cohors matrumque virumque

75

Deplanxere malis. Numquam Phetonta sorores

Deflevere suum, numquam magis Hectora fusis

Crinibus Yliades. Illum nos, tristius agmen,

Prosequimur planctu, fletuque incendimus urbem,

Nos pueri, nos turba senum, nos flebile vulgus,

80

Et nupte et tunso miserantur pectore nimphe.

Hei michi, quo rapior? Quo mens insana vagatu

Labitur? En centum iam se si fundat in ora

Et vox ferratis moduletur carmina linguis,

Non loquar ingentes, tensis ad sidera palmis,

85

Ploratus et quos miserando nenia luctu

Nostra dedit questus. Iam tum tuus ille sacratis

Postibus institerat; capulo subiecta potentum

Colla virum tristi producunt funera pompa,

Succeduntque oneri versis insignia pilis:

90

A tergo portantur humi lugubribus armis;

Merentes ducuntur equi, portantur avite

Quicquid ab egregia veneramur origine gentis;

Omnia luctus erat, medio suffragia templo

Fervebant; illic plenis cumulantur acervis

95

Thura; vaporatis ardebant omnia ceris.

Protinus hic illum celebri cingente corona

Pontificum et toto psalente ad numina clero

Linquimus. Heu, tali domino tantoque parente

Orbati integro plangore redimus in edem

100

Afflictam, que nostra suis incensa querelis

Pectora femineis ululata doloribus auxit.

Sed quid in ambages te demoror? Omnia magni,

Omnia solliciti sunt plena laboris; at illa

Indulget tenebris lacrimosi carceris, illam

105

Torquet acerba dies, et amare cura quietis.

Ergo age, rumpe moras, et que de pectore sacro

Verba trahis, facundus ini; tu docta beatis

Ora resolve modis; vel, si presentius audis

Seu tua percenses patavina volumina Titi,

110

Carrigene dilectus hero, mirabilis omni

Euganee dulci studio pulcraque poesi,

Quis Anthenoreo depascis abusque Timavo:

Seu modo, seu Venetum felici degis in urbe,

Hic ubi mellifluis te pax amplectitur ulnis

115

Et rerum te splendor habet, te maxima mundi

Copia, velivolis ubi te navalia rostris,

Teque Benintendi tuus, et cum Pallade sacra

Cana Fides, veri romano more quirites

Et ducis et iusti venerabilis ordo senatus

120

Mulcet et egregii pretiosa per atria cives;

Denique quicquid agas, quocumque moreris in orbe,

Ipse bonus meliorque veni. Te mesta medente

Desinat a lacrimis, longo iam fessa dolori

Parcat, et in tantis discat mitescere penis.

125

Sunt nati et nate, generosi copia cetus,

Et famuli et famule, quos omnes inter anhelo

Pectore, multa movens, dubiis in fluctibus erro,

Nec quota pars effundo preces. Scis illius ore

Quantus eram, quali studio seu mite iuberet

130

Archane mandanda note sua seria seu me

Gramaticos mulgere sinus, instare bacillo

Mallet in egregiam prolem. Tu, si qua remulcet

Preconis te cura tui, si supplice musa

Tangeris et digito Modii, qui munus ad omne

135

Confamulas tibi trado manus, nos eius amore

Respice teque tuis fieri patiare parentem.

Quos tibi preterea subiunxi, queso, benignus

Cerne elegos; iam nunc illos dignare Minerve

Vulcano mandare tue; fabrile Pyragmon

140

Prendat opus, malleoque rudes castiget ad unguem

Otius et reddas torno meliore politos.

Quod si indignetur tua paupere lima metallo,

Non nisi sceva Iovi torsura tonitrua magno,

Vt reor, ut metuo, fateor temerarius ausim

145

Illius enervi calamo disculpere marmor,

Qui fuit ascrea, fuerat qui dignus avena

Virgilii et magno fuerat cantandus Homero.

Hos igitur dele, phebeos incute folles,

Concita divino tua fabrica pectoris igne

150

Ferveat, altisonos vicus conflagret ad ictus.

Cude opus egregium, condas et nobile carmen

Quo tuus elato titulorum codice magnam

Personet Italiam, Ligures quo mulceat Aczo

Totus et exculpto spolendescat in astra sepulcro.