Moggio Moggi carmina, 11

11. ad Iohannem et Barianum de Corigio

Postera lucifugis viduare cubilia celo

Que suadentque vias invehcta crepuscula, plausu

Stridula cum cedit tecto Mineya proles,

Compulerant merore gravi repetisse latebras.

5

Languidus ignavos thalamo lenire dolores

Quid tunc temptassem? placidam suasura quietem

Hei michi plebs aberat, repetit mens anxia iuges

Singultus, lacrimis numquam clausura fluentum.

Ipse liquescebam veluti que truditur ales

10

Aucupe: prereptos vocitans miseranda gemellos

Hei! dolet implumes; hos nam reminiscitur ulnis

Sepius infotos, totiens moribunda pavore

Maternas egisse vices, ut pubibus annis

Evolitare casas studio mulcente docebat.

15

Trusa perit, quamquamque novis garritibus instet

Vix domino placitura, cibos magnique polentas

Nectaris osa spuit; tantum mens lapsa dolore

Flebilis urenti gemitu miseratur alumnos.

Vndique luctus erat cordi; dominatus hebentem

20

Sensibus exclusit languor. Res mira relatu:

Nescio quid sensi. Numquid michi somnia demens

Suspicor? Aonias cetu coeunte sororum

Ipse videre deas, tamquam stridoribus omnis

Talibus instreperet lacrimas solata, videbar:

25

Quid furis insano questu? Quis, prode, feriris

Morsibus? Amentem quo nunc dementia cogit?

Quin votis moderare tuis? Patiare volentes

Vulneribus, que tanta luis, non posse mederi.

Titirus in nobis suspiria sepe remisit,

30

Meoniusque senex, patienti pectore Naso

Molliit exilium: quid dedignare profanus?

Mulsimus en totiens lippi colliria Flacci".