Moggio Moggi carmina, 10

10. fratri Egidio episcopo Vincentino

Zelus inexhausti motet te, care, favoris,

Illicet, ut domini celeres mandata laboris.

Labilis est etas, dominorum mobilis est mens;

I, cito grana metas, ne fias postmodo demens.

5

Blanditias domini steriles quandoque memento,

Omnia sunt pauci, prudens errare caveto.

Numina sepe cita fluitent, ut verbula facti,

Et velit in vota miseris fortuna reverti.