Moggio Moggi carmina, 9

9. fratri Egidio episcopo Vincentino

Si veniam sermone rudi - quid, vota silentis

Grata feres? - eya! tot tot, dignissime presul,

Sume preces, quas mens effundit humillima supplex;

Prociduo veneranda genu pedum oscula queso.

5

Sepius audacem nimium revocare parabat

Servulus increpitans: "Quid claustra sacerrima turpi

Ludibrio damnanda tui, vesana, lacessis?

Non tibi qui roseis poterat plausisse labellis,

Purpureus nitet ore pudor; non aurea compsit

10

Cesaries effusa caput, pertusa; lutosos

Informi labente oculo sordescis amictus.

Non tibi blanditie, non verba precantia mentem

Predulcem motura patris; peritura rubore.

Quo molire viam? Voti moderare furorem".

15

Hiis equidem correcta satis, flexura videbar

Egra animum? Fragilis, numquid, laceranda, venirem

Ante pedes casura tuos? Trepidasse forenses

Sat docuit sedes violare fideliter ausam:

Sic ea formido; verum qua tantus in auras

20

Lambere pangericis hominum concentibus aula,

Tantus apostolici ducis Augustinius ordo

Qua voluit tibi ferre vices dulcedine morum,

Candor episcopii, qua stat decor inclitus urbis

Et generis memorandus honos, reverentia fame

25

Suasit, iter celerare iubens. Hei lapsa, Penates

Iam subitura tuos, quotiens tremefacta pependi!

Garrula quid remoror, lacrimis affusa, precari

Ac humili descensa toge tetigisse labello?

In te magna quies, sibi spes et summa medendi

30

Dormitat; tibi se deflexo poplite totum

Reddit, opemque tuam votis exposcit amicis.

Servitio se dede tuo, dulcore clientum

Rere tuum parili! Devota proseuca quid optet,

Supplicibus subiuncta notis? Ha! dicito "fiat".

35

Dicito sic: "fiat gratis, accepimus hunc, si

Dignamur, gratis. Iam iam celer ipse venito".

Vis veniat? Celerare iube, si forte Camenis

Gratia debetur profugis. Sic sacra frequentans

Accedas populo gratus, sic melleus adsis,

40

Sacrificosque monens ritus mereare vocari

Sola salus patrie. Duce te Vincentia clades

Vinciat et, serus cum tu deflebere nobis,

Astrigero gaudente polo, lacrimosa moriri

Indignata petat, dulci viduata marito.

45

Supplicis adventum ne dedignere, pusillam

Suscipe magnanimus, thalamis spectanda iubeto

Sistar amica tuis, totiens totiensque, "memento",

Dictura et "servi ne spem paciare caducam".