Moggio Moggi carmina, 8

8. Fino de Vincentia doctori gramatice

Fine decens, si fine cares, tibi plena salubri

Gratia sit studio! Cupias in vota sorores

Si celeres, in claustra libens admitte tabellam.

Nec, quia non comptis aditum petit illa capillis,

5

Horrueris: fusura preces, polienda nigellas

Labe togas, quo rore fluis, thalamoque pudici

Servitii passura iugum te fida poposcit.

Ipse puer expavi, veritus ne quando malignans

Ianitor excuteret pavidam, foribusque dolere

10

Cogeret exclusam. Verum qua multus in astra

Tolleris, insidens pennati terga caballi,

Gloria Pieridum, trepido spem blanda spopondit.

Forsitan exhaustis, qui sim, defecta labellis

Non dederit. Quid plura loquar? Concisce disertum

15

"Garrula" cui Pulicem causas impegit amoris.

Ipse viam celerare iubes: dat fama celebrem

Finitimis te clara locis. Acerse dearum

Timpana predocili digito, facilisque precanti

Ede notas; notum caro concede; volentes

20

Prode deas: tibi me pepigi, iam cerne, libello.