Moggio Moggi carmina, 4

4. ad Alterium de Verona

Macte nova virtute, puer qui scandis ad astra!

Sit tibi grata salus, portat quam nostra tabella.

Docte coturnatos scenis depromere cantus,

Incute plectra lyre, videam sis gramate quantus.

5

Noscis elenchorum pugnas loyceque duellum:

Hei michi sensus hebet! Non hoc tibi consero bellum.

Titire, pierie recubans sub tegmine fagi,

Dulcia Cecropii mictas michi pocula pagi.

O Phebi soboles, o Calliopea propago,

10

Innue carminibus que sit tua mentis ymago.

Ne cadat in piscem mulier formosa superne,

Quod rogat, Alteri, Modius te dede Camene.