Moggio Moggi carmina, 1

1. de operatione XII mensium

Signum fundit aquas, Iano sibi vina parante.

Februm cura tenet lignorum, Pisce natante.

Marci fac cunctos, Aries, tu surgere flatus.

Munere, Taure, tuo sit Aprilis flore beatus.

5

Militat in Geminis Mayus puer et iuvenatur.

Iunius, ut melius metat, in Cancro spoliatur.

Excute grana, Iuli, fruges tere, stante Leone.

Far, Auguste, para, sub Virgine dolia pone.

Sordidus in Libra September vult sibi mustum.

10

Scorpio seminibus Octobrem cernit onustum.

Dum vigil est Arcus, rapas evelle, November.

Dum Capricornus adest, porcos occide, December.