Anonimo genovese carminum appendix, 3

3. alia vel prima sequencia
de Sancta Margaretha virgine et martire

Virgo Dei Margaretha,

Hac in die celi leta

Scandit ad palacia;

Ex hoc mundo quam vocavit

5

Et in celo collocavit

Pia Xristi gracia.

Hec virtute Dei plena

Fuit ex Anthiocena

Civitate genita.

10

Carnis per nobilitatem

Fuit extra civitatem

Ad alendum posita.

Sed nutrici commendata

Virgo non est dedignata

15

Eius oves pascere.

Hanc ut transiens prefectus

Vidit, amat et illectus

Cupit sponsam ducere.

Eius iussu comprehensa,

20

Nec per minas nec immensa

Per promissa flectitur.

Se fatetur xristianam;

Deos spernit, fidem sanam

Xristi dum aplectitur.

25

Hanc iratus plus quam credi

Possit, preses iubet cedi

Sed invanum ceditur.

Nam licet incarceratur

Vngulisque laceratur,

30

Nec tamen devincitur.

Ignis ridet ustionem;

Horridum calcat draconem

Signo crucis previo.

Aqua magnum vas impletur

35

In quo mergi dum iubetur

Exit sumpto bravio.

Martir dum stat in agone,

Credit Xristum spe corone,

Nec terrentur passione

40

Gentis quinque milia.

Que tyrannus decollari

Iubet quibus sociari

Imperatur pena pari

Tandem lucis filia.

45

Huius prece agoniste

Nos a nece salva, Xriste,

Mundi post naufragia.

Vt mundemur a peccatis

Et salvemur cum salvatis

50

Eius per suffragia.