Anonimo genovese carmina, 2

2. de redarguendo seipsum

Antiquatus in peccatis

Blando actu perpetratis,

Cursum vite brevitatis

Deviando tenui.

5

Eminus a via morum

Fovens scelus reproborum,

Grate turbam sociorum

Hostibus exhibui.

Iugum Xristi dulce sprevi,

10

Krisma annis abolevi,

Litis sepe verba sevi,

Mentis sensu carui.

Nuper tandem sum compontus,

Ope Dei corde pontus

15

Penitensque sibi iuntus

Quem olim deserui.

Redemptoris mater pia

Summi Regis, o Maria,

Tu sis mee vite via,

20

Vires dans spiritui.

Xristi regnum tam suave,

Ymber carens expers suave,

Zelo Dei pleno fave

Michi demum tribui.