Anonimo genovese carminum appendix, 1

1. pulchra sequencia cuius prima littera versuum
sonat Margaretam. de Sancta Margaretha
virgine et martire sequencia bona

Margaretam preciosam,

Sponsam Xristi generosam

Veneremur hodie.

A gentili patre nata,

5

Fide Xristo desponsata,

Ipsi regi glorie

Rectam fidem dum sectatur,

Domo patris propulsatur:

Nutrici se contulit.

10

Generosa oves pavit

Quam prefectus adamavit,

Sed hec Xristum protulit.

Ad tribunal presentatur

Et exuta flagellatur:

15

Fluunt rivi sanguinis.

Ridens gaudet passione

Confortata in agone

Nutu Sancti Spiritus.

Ex contemptu provocatur

20

Iudex; aqua preparatur:

In vas virgo mergitur.

Tyrannus videns illesam

Clausit antro virgis cesam:

Demon terrens cernitur.

25

Ad mucronem cervix tensa

Orat voce cum immensa

Pro se venerantibus.

"Mox spopondit regnum celi

Promisso pacto fideli

30

Cunctis te laudantibus".