Francesco Petrarca Africa 7

Testo base di riferimento: N. Festa, 1926

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


Nescius extincti iuvenis ferus Hanibal instans

Bellum animo et varios agitans sub pectore casus,

Fraternam sperabat opem, iamque affore classem

Illius ac dulces cupide sibi fingere vultus,

5

Fingere colloquia et Latiis quid passus in arvis

Audire et proprios fratri narrare labores,

Inque sibi infestos ulcisci in tempore cives,

Hannonem ante alios. Acies dum mente frequenter

Instruit atque equitum circumdat cornua, semper

10

Germanum armavit primaque in fronte locavit.

Spem quoque non nunquam mens immoderata vetustam

Rettulit imperii: caro tunc grandia fratri

Italiamque dedit partem, regemque vocavit;

Atque supervacuis ignarus pectora veri

15

Implicuit curis. Volucris velut anxia nido

Pabula dum cumulet, memori torquetur amore

Assiduoque fremit studio et suspenditur alis,

Cui tamen interea generis spem forte malignus

Abstulerit natos atque incunabula pastor.

20

Non procul Hanibalis distabat cursus ab Afro

Litore, cum iussus raptim fastigia mali

Navita conscendit, quam classis prenderet oram

Visurus; summoque sedens in vertice ligni

"Diruta" respondit "spectamus saxa sepulcri;

25

Huc recto impellens fert ventus tramite proram."

Tristior augurio "Clavum rege, carbasa volve!

Flecte viam cursumque alio melioribus" inquit

"Auspiciis detorque meum." Tum iussa magistri

Expediunt, ac versa vadis ad proxima Leptis

30

Litora solicito pervenit remige classis.

Qui status interea Romanis esset in oris

Quive foret Libicis, que spes, qui terror utrimque

Volveret alterno fluitantes turbine mentes,

Dictu difficile est. Quotiens ingentia duri

35

Hanibalis monimenta animis confectaque bella

Obversabantur, tunc spes Romana cadebat

Victa retro; at quotiens clari occurrebat imago

Scipiade florensque viri et spectata iuventus

Ac virtus infracta malis, Spes pulcra redibat

40

Tunc Italis, Terrorque iterum transibat ad hostes.

Et quanquam Latiis depulsum finibus acrem

Hanibalem fratremque oculis Respublica letis

Cerneret, ast alia urgebat precordia cura:

Segnities suspecta ducum, quibus omne Senatus

45

Mandarat studium ne quo molimine possent

In Libiam transire hostes, neu terra vel equor

Securum prestaret iter. Discrimine nullo

Nunc ambos abiisse simul: nempe una pericli

Conditio, sed campus erat discriminis alter,

50

Collectisque domi Penorum viribus, ingens

Casus et excidium metuendum instabat et hora

Vltima Romani imperii. Ceu corpus in omne

Si longeva fuit scabies abiensque repente

Deserat extremamque cutem partesque patentes,

55

Gaudia corripiunt animum; si forsitan eger

Sentiat abstrusum introrsum turgescere pectus,

Horrescit peiora timens, pestemque priorem

Optat et in regnum cordis dolet esse coactam:

Sic metus extinctus minime, licet hoste remoto,

60

Verum alio translatus, idem graviusque periclum

Visceribus superesse monet. Magnumque timendi

Calcar erat Fabii presens quasi semper ymago,

Cui longe presaga viro sapiensque futuri

Mens fuerat certoque velut prudentia vati.

65

Ille quidem vulgo solitus predicere semper,

Si quando patriam peteret ferus Hanibal, Vrbi

Tunc veros instare metus et flebile tempus:

Non ibi ductores pavidos regesque fugaces

Venturos acie adversa, non lecta per agros

70

Agmina pastorum propere, verum arma tremendum

Laturum Hanibalem, cuius memorare triumphos

Expleat annales; plures qui truserit Orco

Romuleo ex populo, vidue quam liquerit Vrbi

Ast utrumque latus circum belloque geluque

75

Duratas longaque fame vallare cohortes;

Quin etiam multos quibus ars celeberrima passim est

Romanos iugulare duces, quorum agmina nudis

Scipiade occurrent gladiis. Nil nominis illic

Maiestas valitura duci, nil forma genusque,

80

Fabula nil ortus, nil colloquiumque deorum.

Dixerat hec Fabius, quoniamque id morte sub ipsa

Vaticinatus erat, veluti suprema minantis

Dicta patris memori nunc iactabantur in urbe,

Terrebantque animos. At enim iam parta per agros

85

Tot votis optata quies vultusque serenus

Ausonie letam merito persolvere plebem

Vota iubent superis. Per quinque altaria flammis

Incaluere dies, totidemque onerata coronis

Limina cunta deum viridique comantia lauro.

90

Hanibal a Lepti trepidis rumoribus actus

Ad Zammam celebrabat iter. Iamque omnia late

Scipio vastabat: facibus iam rura vel armis

Ditia Romanis ardebant. Vltima secum

Prelia dum pensat Penus subitosque veretur

95

Congressus, certos statuit premittere contra

Qui referant qua sint hostes regione locorum,

Quidve agitent: quo fulta situ quove ordine castra

Consistant. Tulit hos levo Fortuna profectos

Tramite; castrorum incautos custodia captos

100

Pertraxit ducis ante pedes. Tunc ille tribunis

Imperat ut circumductis per singula monstrent

Castrorum armorumque genus vultusque virorum

Atque equitum peditumque habitus numerumque manusque.

Paretur. Sic intrepidi tentoria passim

105

Circumeunt: omnem abstulerat dux ipse pavorem.

Mirantur morem indomitum legesque severas

Militie durasque manus atque apta labori

Corpora non glacie nec vi frangenda nec estu,

Atque cicatrices adverso corpore crebras

110

Ingentesque acres oculos testantiaque altos

Ora animos et verba tonis resonantia miris.

Postquam cunta viris sunt explorata, reversos

Scipio subridens placide vultuque sereno

Alloquitur firmatque animos: "Satis omnia numquid

115

Ivistis per castra, viri, nostrosque paratus?

Siquid adhuc superest, securi cunta videte

Et vestro narrate duci." Sic ille benigne

Hortatus dubios hominemne deumne loquentem

Audissent, stupidosque incerta mente reliquit.

120

Inde viris sumptus prestatur opimus equisque,

Concessi comitesque vie, qui tuta locorum

Ostendant, nutuque tegant, ne forte per agros

Sparsa manus iustam oblato putet hoste rapinam.

Talia dum Latius peragit dux, forsitan illo

125

Massinissa die peditumque equitumque caterve

Ingentes alacri veniunt in castra fragore.

Omnibus ex visis nil tam perterruit asprum

Hanibalem quam clara hostis fiducia, magnas

Spes animo volventis enim, nec bella paventis.

130

Attamen extremas quoniam iam Fata ruinas

Vrgebant, aderatque dies qui nubila sortis

Pelleret ambigue, statuit tentare loquendo

Ante ducis mentem adversi, si flectere possit

Consilio, pacisque novos infundere amores:

135

Sive illa egregia morum dulcedine tactus,

Seu ventura pavens, seu iam longeva laborum

Tedia pertesus, seu fraudem involvere verbis

Insidiasque parans solitasque recurrere ad artes.

Nuntius hec propter premissus pergit ad hostem

140

Colloquiumque petit. Nichil adversatus; et ambo

Castra movent ex composito, multumque propinquis

Consedere locis, facilis congressus ubi illos

Iungeret. Exiguis urbs Nargara menibus inde est

Haud procul. Hunc Scipio raptim munimine collem

145

Occupat. Hec sedes tutis aptissima castris:

Dulcis aque fontes illic et pabula passim

Opportuna viris et equis. Vix milibus alter

Quatuor adversis ductor distantia castris

Ardua communit, scatebris ubi nulla benignis

150

Limpha caput tollit camposque irrorat inertes,

Neve diu mora tuta foret, sitis ipsa vetabat.

In medio tumulus legitur conspectus utrimque

Detectusque situ, nequid inter frondea claustra

Antraque silvarum fraudisque dolique lateret:

155

Marcellus terrebat enim et collega peremptus.

Hinc illinc armate acies huc gressibus equis

Agmine quadrato veniunt, paribusque remote

Subsistunt spatiis. At dux pregressus uterque

Cornipede excelso positis concorditer armis;

160

Pone suus quemque est testisque comesque secutus

Vnicus interpres. Tumulo sic cominus ambo

Conveniunt, summi siquidem regumque ducumque

Quos aut prima tulit celi quocumque sub axe

Aut etas latura sequens. Ceu bella Gigantes

165

Si renovent indigna deis, stentque agmina contra,

Fulmine deposito procedat Iupiter ingens

Mercuriusque comes; tum pars adversa Typheum

Mittat, et huic comitem se turpis homunculus addat;

At longe armati spectent commercia fratres

170

Terrigene: tum parte alia furor ipse deorum

Conticeat: promat Phebus teneatque sagittas,

Horrificamque minax quatiat procul egida Pallas;

Terra tremat, vibrent ignes et fulguret ether;

Motibus haud aliis alioque horrore videntum

175

Convenere pares. Sileant michi cunta priorum

Nomina! Non alias nullo consistere campo

Maiores Fortuna duos visisse negabit.

Alter ad alterius conspectum hesere vicissim

Immoti. Tum multa alto sub corde moventes,

180

Dum stupor attonitos habuit, siluere parumper:

Scipio fulminei cernens horrentia circum

Ora ducis vultusque truces, "Hic, Iupiter! ille est

Cuius ab armatis legionibus ora timentur,

Italie terror, murus Carthaginis arxque,

185

Hesperie domitor, qui Gallica rura peragrans

Fregit inaccessas Alpes callemque nivosum

Natura luctante dedit; tot nostra cecidit

Agmina, totque duces, totiens qui lumina nostro

Sanguine fedavit, campo potuitque patenti

190

Atque acie iusta magnum superare parentem

Meque simul iuvenem; pavide qui limina Rome

Non ferro nostrique metu, sed numine certo

Presentique deum nimbisque faventibus urbi

Liquit, et erubeo nostram debere salutem

195

Non animis, non virtuti, non fortibus armis,

Sed tempestatis tantum auxiliaribus undis."

Talia volvebat Scipio. Contra Hanibal: "Hic est,

Hic cuius tenera iam nunc etate remotos

Fama polos penetrat; cuius dant credula summis

200

Secula numinibus - Virtus quia suggerit - ortum;

Sanguine qui patrio madidum contingere campum

Non timuit, cladesque suas tam fortiter ultus

Insequitur victos et nos post prelia tanta

Hispana tellure fugat, nostrosque labores

205

Irritat. Iste abitum cuntis meditantibus unus

Consilium vertit, cuntisque trementibus idem

Constitit immotus. Nullus sua rura tueri

Audebat: nostras en iste insultat in arces.

Hic regem, cui nostra ingens innixa manebat

210

Spes, prius alloquio flexit, mox fregit aperta

Perdomuitque acie victumque in vincla coegit.

Me quoque deiecit prius hic quam viderit; et nunc

Expulit Italia. Quid multa? vel iste profecto

Est michi, vel nullus toto metuendus in orbe."

215

Que dum cunta pares oculi trepidantis in ictu

Volvissent animis, incepta silentia rumpens

Hanibal hec primus: "Si me mea fata maligno

Sidere damnabant ut tot post bella peracta

Totque acies cesas, tot campis milia fusa

220

Solus ego pacem a vobis petiturus inermis,

Fortuna variante vices, supplexque venirem,

Gratulor, ex cuntis quibus hoc decus illa parabat

Te potius michi sorte datum; quia nobilis ingens

Solamen michi victor erit, minimumque pudebit

225

Sub tanto cecidisse viro. Tibi gloria porro

Vltima non fuerit - nisi mens me conscia fallit -

Hanibalem, cui de vobis tot larga triumphos

Fata dabant, cui tot campis atque agmine fracti

Romani cessere duces, tibi cedere soli,

230

Non acie, non vi, solo sed nomine victum.

Ludibrium quoque Fortune, que bella parenti

Cepta tuo mecum nato claudenda reservat,

Indigner stupeamne magis? Namque ille per arma

Dux acer, plenis victor fortissimus annis,

235

Ille michi cessit iuveni, victusque Latinis

Finibus est. Contra tu nunc iuvenilibus annis

In propria me nempe domo sine vulnere vinces

Tempore iam belloque ducem victricia signa

Duratosque animos durataque membra gerentem.

240

Cura quidem, fateor, fuerat pulcerrima pacis

Gentibus indomitis. Nec enim Trinacria nobis,

Non fera Sardinie tellus, non tractus Hiberus

Premia magna satis pro tot iam classibus aut tot

Sunt exercitibus, pro tanto sanguine fuso.

245

Culpari transacta tamen licet usque loquendo,

Mutari vetitum est. Transverso calle furentes

Traxit avaritie rabies. Aliena petebam:

Vrgeor in propriis. Spes immoderata fefellit

Atque animus paris impatiens. Sic blanda parumper

250

Fortuna, in magnis alio furit improba vultu.

Casibus hec variis - nisi me quoque fallere dulce est -

Iam satis edocuit: non sat sibi credere tutum.

Hinc ratione meos moderantem certius actus

Cepit pacis amor. Tua sed ferventior etas

255

Et fortuna diu felix exterret, utrumque

Consilio adversum pacis studiisque quietis.

Namque ego commemini medio fervore iuvente

Qualis apud Trebiam fuerim, - permitte profari -

Qualis apud Cannas! Talem te suspicor esse.

260

Nempe virens etas et famosissima clari

Te vindicta patris, te tot felicia bella

Africe et Hesperie et nunquam mentita secundos

Successus Fortuna levat. Satis omnia novi.

Preterea expertus totiens, scio quanta libido est

265

Vincendi, quantumque decus victoria. Quando

Certa foret, fateor, rerum est dulcissima; sed nunc

Quis deus hanc vobis, qui non et fallere possit,

Pollicitus? Michi crede, aderunt, nisi sistimus iras,

Corpora, ferrum, animi vultusque manusque virorum

270

Agmine ab adverso. Simul hic quem cernis inermem,

Alter erit, pectusque aliud fronsque altera longe;

Nec sonus hic vocis nec pacis inertia verba.

Ergo animos assume novos neu nomina pacis

Vile sonent. 'Pulcra est' inquis 'victoria'. Sed spes

275

Anxia vincendi. Pax est pulcerrima rerum.

Hec tibi certa patet, nisi respuis. Omnia versa

Et quotiens animos presentia prospera tollunt,

Ante acres intende oculos circumque retroque,

Nec quid leta ferat tantum Fortuna tulitve,

280

Sed quid ferre potest animo metire sagaci.

Nil facies recte, nisi cum spes venerit illinc,

Hinc metus occurrat. Tibi sin victoria forsan

Cesserit: et quantum est propriis quod laudibus addis?

Victor es et vincis, vixque unum mille triumphis

285

Adicis. At si forte diu comitata repente

Destituant te Fata, ruis pereuntque labores

Innumeri spesque ampla simul. Consultor et hostis

Vnus adest: odium sileat, res firment utrimque

Vtile consilium et si nulla pericula terrent,

290

At retrahat saltem studium te nominis alti.

Altius ire nequit: nunc conservare labora.

Magnus enim labor est magne custodia fame.

Visne tot egregios actus et tempore tanto

Quesitum decus unius committere casus

295

Arbitrio? visne una dies tot subruat annos?

Fortunam frenare suam finemque secundis

Ponere consilium est, nec parva accessio magne

Fortune est tenuisse modum. Si frena relaxas,

Corrues in preceps. Possem te multa monere;

300

Namque exemplorum magna est michi copia. Quantus

Vir fuerat Cirus? Tamen is dum fine sine ullo

Credulus insequitur Fortunam, turpiter alto

Excidit e solio. Cumulus fuit ille pudori,

Feminea cecidisse manu. Felicia Pirrus

305

Arma tulit: quanta potuit cum laude reverti

In regnum! Vobis etiam mansisset amicus,

Vt reor, illa animi tanta dulcedine, tali

Dignus amicitia. Sed dum nec frena tenere,

Nec cursum cohibere potest, collapsus ad ima

310

Corruit. Hic medio si permansisset, abunde

Sparserat Epiri celebrem per secula famam:

Ha quotiens Italo rex formidatus in orbe!

Trinacrie diadema tulit: mox cognitus Artho

Sceptra etiam Macedum arripuit. Sed sistere nusquam

315

Dum valet, ille viris invictus, gloria vulgi

Feminei Argolico ruit ingens victima saxo.

Sed quia vestra magis fortasse exempla movebunt,

Hac ipsa in patria Regulum Fortuna supremis

Equarat ducibus. Sed dum conscendere ad astra

320

Nititur, in tergum iacuit resupinus, acerbo

Fine decus partum claudens. Aliena renarro

Meque libens taceo. Fato iactatus utroque,

Quid sim, quid fuerim, cernis. Vix notius usquam

Invenis exemplum, Fortuna volubilis in quo

325

Luserit illa magis. Tutum est discedere sensim

Illius e gremio, nimium nec fidere blandis.

Vin tu illi prestare fidem, que volvere nunquam

Desinit instabilem violento turbine rotam?

Que non ceca modo est, sed cecos efficit illos

330

Quos complexa sinu est, nunquamve attollit et implet

Muneribus falsis, nisi quos de culmine summo

Vertere precipiti fuerit meditata ruina?

At fuerit suspecta tibi iam federe fracto

Punica forte fides. Sed tu desiste vereri:

335

Tempus pacis adest. Et vos, nisi falsa relatu

Audivi, pactum fedus sprevistis, avorum

Tempore, quod minime dignis auctoribus ictum

Esse videretur. Nos si Fortuna maligne

Stravit humi, reris forsan cecidisse decoris

340

Omne simul studium? Non sic nos numina levo

Sidere prospiciunt. Fateor, non omnibus eque

Publica fata velim et patrios committere casus.

Nunc autem de pace agitur tractantibus illis

Quorum primus honos pacis bellique futurus

345

Et labor aut requies. Equidem, quia bella movendi

Auctor eram, donec vetuerunt Fata, tetendi

Vt faustus foret eventus. Sic federa certe

Consilio firmata meo pacemque tuebor:

Que nobis inhonesta quidem; sed velle necesse est.

350

At vobis speciosa venit. Sit dicere quamquam

Victorum pacis leges penamque iubere,

Tu tamen hanc patiare reos imponere mulctam

Ore velim proprio, nostris erroribus equam.

Hesperie tractus atque arva novissima mundi

355

Eolieque triceps regio et Sardinia et omnis

Insula Tirreno aut Libico perfusa profundo

Vestra sit. hinc alia ex aliis conquirite regna,

Ite per extremos axes atque invia ferro

Pandite fulmineo, reges calcate superbos,

360

Vestra sub occasu victricia signa ferantur

In Boream et solis tandem volvantur ad ortus.

Nos autem Libicis arctati finibus, inde

Vos dominos rerum longinquaque cunta regentes

Imperia et multum terraque marique timendos

365

Cernamus, superis postquam Fatoque potenti

Id placitum." Tantum ille gravi sermone profatus

Subticuit; contra Scipio cui talia reddit:

"Certus eram quecumque michi promissa fuissent,

Adventu turbanda tuo, nec federa Penos

370

Iusve hominum vel sacra deum servare paratos,

Ni cogente metu. Prius hic gravis astra volatu

Scandet equus, prius hic solidus per inania collis

Ascendet, celumque cavo subsidet Averno,

Quam vobis sit amica Fides. Sed iusta deorum

375

Vltio persequitur sontes, stirpemque profanam

Verberat et, claudo quamquam pede nisa, fugaces

Prevenit interdum. Scelerum spectator ab alto

Perfidieque Deus..., quamquam tibi fabula vana est,

Hanibal, esse Deum. Quotiens rubicunda cruente

380

Litora pulsarunt absorptis classibus unde!

Viscera bellantum pelago quot sparsa natarunt!

Quot trunce aut lacere afflictim super equora puppes!

Quot tabo undantes estu iactante carine!

Quot clipei et tetro stillantes sanguine postes!

385

Credis adhuc non esse Deum? Sic pectore prorsus

Egatis abrasit non multum annosa vetustas?

Bis prius adversum nos arma nefanda tulistis,

Nosque lacessiti semper, sociisque faventes

Id meritis, contra stetimus certare coacti.

390

Nos Pietas quondam Siculis succurrere iussit;

Nunc autem Hispanis, in quos tua maxima quantum

Sevitia exarsit! Dolor est meminisse pudorque;

Sera nimis miseris quoniam Romana fuerunt

Auxilia, atque ingens infamia nostra Saguntum est.

395

At Deus ille, Deus quem vos contemnitis, equas

Exegit penas meritis, bellique prioris

Exitus ille fuit, quem vos sensistis, et idem

Huius erit, nisi iusta Deum vindicta fatigat.

Si qua tamen medio tulimus, que multa fatemur,

400

Vulnera, permisit forsan rectissimus ultor,

Exercens purgansque pios. Sed prisca relinquo:

Si tibi cura manet, ne pax tua civibus obsit,

Et michi, perfidie ne premia forte reportent,

Est animus. Quid enim? nunc vos et federa et omnem

405

Spem pacis violasse parum est; nunc federa rursus

Et pacem, indignos quos prima iniuria fecit

Conditione pari, petitis leviore secundam:

Nec pudet! et quantis sese Fortuna revolvat

Casibus admoneor, quam sit via lubrica magne

410

Fortune; iubeor reges meminisse ducesque

Quos mutata gradu subito deiecit ab alto;

Exemplisque premor. Scio quod mortalia nobis

Corpora sunt, animi eterni; scio multa sepultis

Supplitia et longos scelerum superesse dolores;

415

Hic famam restare bonis eternaque celo

Premia. Visne aliud docilem, vir docte, monere?

Casibus expositum scio me; teque armipotentem

Egregiumque ducem fateor: desiste minari.

Scimus: et hinc maior nostris speratur ab armis

420

Gloria. Nec regnum Fortune ignoro iocantis

Rebus in humanis. At nulla potentia summo

Est equanda Deo. Solet hic pia bella foventes

Auxilio firmare suo. At ne forte moremur

Hunc totum per verba diem, si federa vobis

425

Prima placent, ratibusque recens iniuria nostris

Legatisque illata aliqua purgatur, habetis

Quod petitis, neu polliciti puter inscius, ingens

Munus habes pacem. Quonam fortuna reversa est

Vestra vides. Si dum Latio tua fama tonabat

430

Tempestate gravi bellorum, mitior hostis

Optasses eadem precibus, tunc forte superbum

Non prestare fuit. Nunc cum prope victus et omni

Pulsus ab Italia metuensque et velle subactus

Pacem ores, poterat recta cum fronte negari.

435

Et tamen, ut mundus videat non aspera nobis

Deiecisse animos, non tollere prospera bella,

Fortunave pares habitus consistere in omni,

Posteritasque notet non nos dulcedine prede

Prelia, non odiis, sed pacis amore movere,

440

Pax dabitur, fuerit vobis si pura voluntas.

Sed quid vana refers? Hac est Hispania dextra,

Si nescis, multoque michi iam parta cruore.

Cetera nostra vides. Stulta est iactantia dantis

Quod retinere nequit. De nostro munera fingis.

445

Proinde aliud paci pactisque prioribus ultro

Adice, si quid habes. Quod si nimis illa videntur

Importuna animis, gladios atque arma parate,

Indociles tolerare togam pacemque perosi."

Dixerat, et tremula tellurem perculit hasta.

450

His dictis retro redeunt. Ceu cornua postquam

Obnixi tenuere diu gravibusque tumentes

Implevere animos odiis nisuque maligno,

Digressu tacito referunt vestigia tauri,

Vt gravius toto coeant cum pondere rursus,

455

Mugituque fero complent nemus omne frementes -

Circumstant reducesque acuunt in bella iuvence

Quemque sue -, talis ducibus redeuntibus ore

Spiritus, et talis tumido sub pectore fervor.

Postquam ad vicinas ambo rediere cohortes,

460

Arma animosque parent in bella novissima tandem

Edicunt: alacri celum tonat omne tumultu.

Tum vero urgentes stimulos virtutis et estus

Irarumque faces graviterque minantia verba

Flammantesque oculos ardentiaque ora videres:

465

Haud aliter quam cum stipulis immittere flammam

Forte ex composito late distantibus arvis

Discedunt gemini agricole; dispersus in agros

Horridus alternos nunc hic, nunc cernitur illic,

Et crepitante sono subitus micat ignis utrinque.

470

Vt vero in castra est reditum, clamore faventi,

Qualis apum strepitus regem circumstat ovantem,

Pro se quisque ducum excipitur, cupidumque tuendi

Funditur inquirens certatim singula vulgus.

Vnus in amborum castris discurrere sermo:

475

Supremum venisse diem, nec premia belli

Qualia preteritis soleant spectare periclis,

Nec penas instare pares. Victoribus orbem

Terrarum imperiumque sequens per cunta patere

Secula; tum victis extremos affore casus:

480

Semianimis quod fracta metu propiorque cadenti

Carthago nondum icta tremat, Fatoque premente

Amplius immensam nequeat differre ruinam;

Romanis non esse fuge, non collis amici

Presidium, obstrusosque abitus maris equore circum,

485

Alarum celique fugam restare patentis.

Hinc igitur quoniam Terror, Spesque incitat illinc,

Imperiumque ducum, vario permixta fragore

Castra modis reboant miris. Hic corrigit hastam,

Ille acuit gladios, agiles probat ille sagittas;

490

Induit hic galeam capiti cristasque trementes

Excolit, hic blando permulcens murmure fortem

Frenat equum phalerisque tegit; studet ille recurvus

Ferratos aptare pedes unguemque cavatum

Verberat ac crebris tinnitibus inde favillas

495

Elicit; hic pictum clipeum textamque cathenis

Loricam exiguis tenuisque rigentia ferri

Tegmina circum humeros et fortia pectora ducit;

Implicat hic ocreas femori tibiasque pedesque

Armat et aurata prefulget ymagine poples.

500

Hic michi, Pyerides, quoniam maiora pusillis

Viribus aggredior, si vos ab origine semper

Dilexi coluique libens, si rite vocavi,

Hic prebete animos totoque Elicone favete.

Avia Castalie sitiens convexa pererro;

505

Vrget amor fameque trahit spes blanda decore.

Lux ea terribili hinc illinc consumpta paratu

Cesserat et celso radiabant sidera celo.

Inclita magnificis opibus cultuque verendo

Ethereas matrona virens perlabitur auras.

510

Stat capiti diadema sacro turritaque frontis

Effigies sceptrumque manu, sed sparsa capillos

Et trepido festina gradu. Cui fervida contra

Multa minax mulier medioque perustior axe

Ac succincta sinus pauloque annosior ibat.

515

Illa quoque sceptrum et regni violenta gerebat

Signa, deos hominesque omnes regemque deorum

Aspernata animis. Ambe simul alta tenebant,

Quaque rubens Martis metuendi luminis astrum

Scorpio chelarum amplexu caudaque tegebat,

520

Vtraque celestes pariter tempusque sub unum est

Introgressa fores. Illas mirantur euntes

Celicole: rapidos tenuerunt sidera cursus.

Vt summo solio coram stetit, altera raptim

Incipit: "En quantum facinus! Iunonia longum

525

Hospita et eternum Fato statuente futura,

Tentor ab Italia: nec tot sua vulnera prosunt,

Nec quod, siqua fides gladiis, letale putavi,

Cannarum memoranda dies. O fata deorum

Dura bonis! Liceat iustas inferre querelas,

530

Et celo non ficta loqui. Natura benigne

Mecum egit, fateor: superi invidistis acerbi.

Equoris immensi pulcerrima litora clemens

Illa michi circum dederat portusque decorem

Addiderat, celique aderat clementia blandi

535

Et vespertino venientis ab axe Favoni

Dulcior afflatus Zephirique tepentior aura.

Litoris adversi frigus glaciale videbam

Et post terga graves exurere cunta calores;

Ipsa meo contenta situ mediisque fruebar

540

Leta bonis. Poterat terre celestis ymago

Vera, nisi fallor, spectantibus illa videri.

Adde tot illustres natos Martisque secundi

Tot titulos, tot gesta ducis famamque sonoram.

Non tibi, Mars, illum fratrem fateare pudendum.

545

Hunc quo Fata virum rapuerunt invida furtim

Tempore, vulgatum est. Quantos tunc ille paratus

Orsus erat, nomenque meum quo ferre putabat,

Infelix, quanto flagrans genitricis amore!

Mitto alios: nam magna michi numerosaque turba est.

550

Quanta michi nuper qualisque novissima proles

Contigerat! Fateor, superi, mordaxque fatenti

Invidia absistat: non ullum regia pascit

Maiorem generosa Iovis. Quia fervor in ullo

Par fuit, ex quo Prometheus subduxit ab astris

555

Particulam cecique infudit pectoris antro

Accenditque homines? Quanta est constantia menti

Insita! quam preceps per cunta pericula fertur!

Credite: corporeo nisi mentem carcere clausam

Sarcina membrorum premeret, foret ille deorum

560

Ex numero, solioque altus radiante sederet.

Nomine non opus est, ubi soli convenit uni

Quod loqueris; factisque satis iam cognitus Orbi est

Hanibal. Ante suos perdent errantia calles

Sidera et Ethiopes nivibus gravis obruet estas

565

Ripheumque gelu Borea tepefacta liquenti

Solvet hyems, quam feta viro produxerit illi

Terra parem. Nec fallit amor; sed vera fatebor -

Parcite, Celicole -: vereor ne tristis alumno

Invidia et cecus noceat Favor. Aspice terras,

570

Iupiter, Italie. Viden interstrata colonis

Arva suis? viden indigena variata cruore

Flumina, et ignotis multum distantia terris

Busta ducum? Potuit latum effudisse per Orbem

Hanibal ista meus, potuit disiungere montes

575

Et saxis arctare vagis. Verum obvius illi

Nunc deus est aliquis: quis enim mortalia contra

Arma ferat? Puer adverso venit agmine nobis;

En pudor, o superi! Sed nec puer ille nec omnis

Terreat Ausonie tellus! non illa, superbo

580

Quam tacitam hic video meditantem gaudia vultu

Adversamque meis fatis. Hanc scilicet ipsam

Et formidatum mundo puerumque patremque

Vna acie quondam collatis vicimus armis.

Nos nec adhuc tanto melior Fortuna favore

585

Ceperat amplecti. Nunc tot firmata triumphis,

Quid metuam, nisi forte deos? Succurrite fame

Atque arcete nefas. Moriar nisi clauditur illo

Nescio quid puero, quod me iubet usque timere."

Dixerat. At contra vultu veneranda modesto

590

Altera procedit paulum manibusque coronam

Abicit ac sceptrum, pedibusque affusa Tonantis

Sic ait: "O magni suprema potentia mundi,

Si tua Roma potest lacrimis perfundere sacros

Te patiente pedes precibusque inflectere iustis,

595

O superumque hominumque sator rerumque creator

Optime, parce tuis, fer opem et moderare labores.

Quanta per Hesperium rapidis urgentibus Austris

Flamma latus nimboque nocens undante procella

Sevierit, mundo notum est et notius astris.

600

Nec michi quod misere insultans nunc illa virago

Obicit, infitior: candentes ossibus agros

Italie terrisque ducum dispersa sepulcra,

Et quicquid misero armorum fert impetus Orbi

Sustinui; solioque pater tu passus ab alto es.

605

Crimina sic meruisse reor mea. Respice tandem

Mitius afflictos; et si mea crimina nondum

Sunt purgata satis, tua fulmine dextra corusco

Hoc caput invisum et Tarpeias verberet arces:

Hanibalem avertas! Iamque avertisse videris,

610

Et grates actura tibi pro munere tanto

Advenio. Timui, fateor, furiasque dolosque

Infandi ducis et laqueos simulataque verba.

Ille etenim, sacra quem genetrix celo tenus effert

Atque ipsis insana deis tot laudibus equat,

615

Fraudibus insidiisque magis confidere in armis

Quam virtute solet. Possem sibi multa meorum

Funera natorum .... dolor impedit; heu heu quanta

Sevitia est quantumque nefas, quibus illa superbit!

Sic tales cecidisse duces! Sed tempus aperte

620

Nunc virtutis adest, invenem nisi Fata virentem,

Quem puerum vocat ipsa, odiis immitibus urgent:

Quod tu, summe parens, prohibe et permitte parenti

Id modo solicite. Cesset fraus: arma ferantur

Iusta acie; liceat plano confligere campo.

625

Vel nati me fallit amor, vel mira videbis

Prelia et infames equantia vulnera Cannas.

Divinos novi ipsa animos humanaque subter

Omnia cernentes; non quod michi fabula mundi

Persuadeat natum esse deum. Licet improba fando

630

Excitet invidiam, divino tentet honore

Predones licet ipsa suos celebrare deisque

Adnumeret; michi sufficiat decor ille virorum

Scipio magnanimus, similem cui nulla tulerunt

Tempora, nulla ferent. Non hec me vera negabo

635

Credere: nempe animos divinam accendere mentem

Illius, ac nullum sine numine posse benigno

Egregium reor esse virum. Non astra morabor

Amplius. Aut nato faveas aut partibus equis

Sta medius fraudemque veta. Si cesserit illa,

640

Vicimus haud dubie. Sed enim Iunonia iactat

Hospitia et superos hac sperat voce movere.

Fallitur, insanit. Stet semper nube sub ista

Vel simili! stabitque equidem. Michi pulcra Tonantis

Tarpeio stat colle domus, cui thura precesque

645

Deferimus, sed rite utinam! Pia sacra docere

Tu potes; et facies, nisi primo in limine celi

Fatorum vox intrantem exaudita fefellit.

Ergo age supplicibus pateant pia pectora verbis,

Celse parens hominum, spes summa et sola bonorum.

650

Audieram imperium terre pelagique supremum

Et circumfuso quicquid quocumque sub axe

Clauditur Occeano, Latio de sanguine natis

Promitti. Sed quis nisi tu tam grandia prestat?

Nunc autem non regna peto. Sit tuta merentum

655

Libertas! Liceat sitientem sanguinis hostem

A iugulis arcere meis! Si digna rogaris,

Si michi non parcis, populis ignosce nepotum,

Quos nova religio faciet tibi forsan amicos."

Finierat, stringensque pedes, atque oscula rursus

660

Ingeminans lacrimis herebat et ore madenti.

Subrisit vultu tacito stellantis Olimpi

Rector ad alterius tactus presagia secli.

Tandem verba parat - tremuit conterritus ether,

Conticuere poli, siluit tellusque chaosque -:

665

"Nullo unquam ingenio patuit mortalibus" inquit

"Quid pareret ventura dies: sic nostra premuntur

Consilia, archano sic iussa silentia celo.

Et tibi, que partem memoras audisse futuri,

Intra sidereum potuit contingere limen;

670

Exterius sonuisse nequit, nisi forsitan ardens

Spiritus huc aliquis flammis purgatus et unda

Venerit: hinc tenui quedam penetrantia rima

Erumpunt; multa quoniam pietate coactus

Vim patior. Verum quo longius omnia volvam?

675

Pauca michi e cuntis que iam sub sole geruntur,

Pauca placent: quoniam terris incognita Virtus

Huc refugit, totiens de vobis questa, quod inter

Milia tanta hominum sibi vix contingat amicum

Invenisse aliquem. Me purpura vestra movebit

680

Forsitan, aut aurum prefulgens? Cernite celi

Hoc spatium! Gemmis forsan contingar Eois?

Hinc Oriente alio et circum radiantibus astris

Delector, meque ipse magis comitumque choreis.

Corpora qui placeant oculis mortalia nostris,

685

Aut fragiles artus, aut forma fugacior umbris?

Omnia sunt eterna michi, splendorque decorque,

Divitie stabiles mansuraque gloria regni.

At ne cunta sequar, Virtus michi clara placere

Sola potest animique habitus, quam dicere sedem

690

Ipse meam nunquam erubui. Sed rara per orbem

Hospitia invenio. Nunc vestra addiscite fata.

Est labor hinc illinc per secula multa paratus,

Mutuaque alternas tenuabunt funera gentes.

Quam Fortuna premat, cui stet Victoria parti,

695

Non est nosse prius; nisi quod cui conscia mens est

Iustitie, nostrum licet hanc sperare favorem.

Ast aliam timuisse parum est. Ab origine rerum

Premia digna piis atque aspera multa malignis

Edixi. Sed enim vobis nunc maxima cura est

700

Natorum. Veniet tempus quando utraque tristi

Exilio patiare tuum senescere longe

A patria, nec busta petes. Non gloria tanta,

Non decus aut pietas aut fortia facta movebunt

Amborum. Nimium mortalia corda volutat

705

Ambitio. Spem, non sobolem, michi credite, amatis.

Longior in verbis solito sum; maxima namque

Res agitur merito sermonis et indiga tanti:

Imperium mundique caput! Maiore canendum

Voce aliud superest: dociles advertite mentes.

710

Est michi propositum, quoniam caligantia mundo

Lumina sunt, propius vestris accedere terris

Et pondus nexusque hominum, mortalia membra

Sponte subire mea, vestrosque levare dolores -

Quantus amor! - mortemque etiam tolerare pudendam.

715

Ingrate dureque animi, communia quamquam

Munera sunt vobis, tamen hec felicior illa est,

Faverit hoc equidem cui nunc Victoria campo.

Hanc penes imperium simul et mea maxima sedes

Semper erit: sic fixa etenim sententia sanxit.

720

Neve diu dilata nimis spes vestra putetur,

Cunta prius cunti mortales ista videbunt,

Quam decies latum Saturnus cinxerit orbem

Limite retrogrado. Placida sic Virgine captus

Iam rapior; sacri sic mulcent ubera lactis!"

725

Talia narrantem cunti gaudentibus alis

Celicole umbrabant atque agmina nuntia pacis.

Attonite auditis non uno tramite matres

Spe varia incerte redeunt. Iam litus Eoum

Sanguinolenta dies casus visura supremos

730

Lustrabat radiis: iam classica crebra sonabant

Et matutinum per castra frementia murmur.

Consurgunt hinc inde duces. Nec tanta sub astris

Vlla fuit Romana dies per secula cunta,

Nec fuit in campis ullis ductoribus equis

735

Aut paribus certatum odiis aut artibus aut vi.

Nec metus in presens tantum, sed milia multa

Annorum ante oculos aderant: quemcumque dedisset

Hac acie Fortuna gradum, patriamque domumque

Et stirpem et genus et seros sperare nepotes.

740

Scipio distinctam campis inducit apertis

Ordinibus miris aciem, dextrumque gubernat

Massinissa latus Numidis instructus, et illum

Hispanus sublimat equus cristataque signat

Cassis et adverso sinuatur purpura vento.

745

Lelius at levum moderatur in agmine cornu,

Quem sequitur Latiis equitatus ductus ab oris.

Apulus hunc sonipes rapidum propiorque volanti

Fert circum, rigidoque effulgent pectora ferro.

In medio Romana fremit predura iuventus.

750

Eminet his alte imperitans legionibus ingens

Scipio iamque auro, iam ferro clarus et ostro,

Clarior ast animis et spe clarissimus ampla,

Obscuratque alios. Surgentis lumina Phebi

Ferre velut comites nequeunt, hinc Lucifer almus

755

Inter hebes radios, illinc Cillenius ore

Pallidus ambiguo; nam cetera sidera circum

Non expectato fugerunt omnia sole:

Excitat ipse altos animos atque omnia firmat

Per medias volitans acies, nitidisque tremendum

760

Fulmen inest oculis, quod verberet ora tuentum.

Signiferis instare suis equitumque phalanges

Hortari, trepidos verbis solidare, paventes

Erigere ac dubios: hos obtestatur, at illos

Orat, et in medium pulcerrima facta recenset

765

Vel sua vel generis, nomenque inculcat avorum.

Hos laudat, blandis castigat vocibus illos,

Obiurgatque moras et amico verbere inertes

Instigat; docet ille decus, docet ultima belli

Premia quam prope sint; discriminis atque pudoris

770

Admonet. His stimulis animos impellit et urget.

Omnibus ille locis festinat adesse, nec ullum

Perdere supremi momentum temporis ardet.

Postquam cunta satis circum provisa suisque

Presidiis firmata videt, dux maximus acri

775

Cornipede excelsus niveo "Si Iupiter" inquit

"Hunc animum qui nostra movet precordia, cuntis

Nunc vobis notum esse velit, dubitasse pudebit

Qui finis seu que nostros fortuna paratus

Exciperet. Nullus oculis sol clarior unquam

780

Visus adesse michi. Victoria cernitur ingens.

Vicimus. Agnosco trepidantis turbida vulgi

Murmura et ambiguos motus aciesque labantes.

Vicimus. Hinc animos cerno; statque horrida cedes

Ante oculos, taboque tumens et sanguine torrens,

785

Et cumuli ingentes patria tellure iacentum.

Ipsum ego iam video iactatis turpiter armis

Excessisse ducem, video, latebrasque petentem.

Atque utinam hesterno patuissent cominus aures

Cuntorum alloquio! Licuisset noscere aperte

790

Degenerem fractumque animum. Non iste profecto est

Hanibal ille prior, nisi nomen territat ipsum.

Imo ille est equidem: sed enim dux callidus arma

Nota tremit, sentitque aliis tractanda lacertis,

Consilioque novi ducis imperioque moveri.

795

Non sibi Cannarum consul temerarius ibit

Obvius hoc campo, nec quem pugnare vetabant

Omina clara deum manifestaque signa futuri,

Si mens sana foret; neque nunc Sempronius alter

Presidet his castris. Mecum non pulvis et estus

800

Solque oculis infestus eum ventusque invabunt,

Non nebula insidias cannisque palustribus idem

Obstruet aut aciem victam torpore nivali

Obruet et calido perfundet corpus olivo.

Hic mecum gladio pectus tentabit acuto,

805

Ense latus rigido, validamque incumbet in hastam.

Hoc metuit. Pacem quotiens petiere pavore

Et quotiens rupere dolis! Si temnimus illos,

Hos odisse decet. Vos nunc ad talia bella

Felices igitur dextras atque arma movete.

810

Primus in invisos ego iam nunc inferor hostes.

Inde fuga et terror: sic, di, promittitis omnes,

Sic mens saga boni strictique avidissima ferri

Dextera et indomiti generosus pectoris ardor.

At vobis tanto calcata Hispania cursu

815

Et nostrum iuvenile decus, tot regia bella

Ruraque perpetuis ardentia Punica flammis

Occurrant. Etas actus iam plena viriles

Incipit a nobis verosque optare triumphos:

Iam michi bellorum stimulus radixque malorum

820

Hanibal et tanti debetur gloria cepti.

Quecumque ingressis pelagus di signa dederunt

Quando Egatis petiere patres, ac plura faventes

Ostendunt. Equidem tempus michi perdere semper

Displicuit, tum precipue cum magna geruntur.

825

Terror, abes! Certa est victoria - pergite mecum:

Nil moror! - et reditus felix. Qui visere gestit

Et patriam et natos et amice coniugis ora,

Hac iter est Romam!" Victori talia certo,

Non pugnaturo similis postquam ille profatus,

830

Subticet: hortanti leto simul agmina vultu

Vnanimesque alacri respondent voce caterve,

Haud aliter quam si Capitolia celsa tenentem

Curribus in niveis solito clamore sequantur.

Hanibal extremi fatalem temporis horam

835

Precipitare videns, confestim elephante relicto

Prerapidum conscendit equum, vultuque minaci

Terribilis, qualis pastor Poliphemus ab antro

Turbidus Eolio, vel qualis ab ethere tristis

Nuntius imperiis solet apparere cometa,

840

Instruit ingentes acies; cuntosque elephantos,

Vt grege monstrifico turbatum territet hostem,

Prima fronte locat; turresque in terga trementes

Cernuntur. Totidem colles iuga summa movere

Dixeris ac totidem nutantes rupibus arces.

845

Hunc clipeum totis pretendit viribus hostis.

Mox Ligures Gallosque acie consistere prima

Imperat, auxiliis illam Balearibus implens

Ac Mauris. Acie Penos locat inde secunda

Atque Afros. Brutio completur tertia tantum

850

Milite, qui mestus magnaque ex parte coactus

Castra sequebatur. Latis tum cornibus agros

Occupat immenso circumdans agmina giro.

Ad dextram Penos Italis concurrere iussos

Ordinat; at levam Numide tenuere rebelles

855

Optantesque armis inviso occurrere regi.

Hec ubi disposuit, quoniam sibi castra coacta

Gentibus ex variis fuerant et dissona linguis,

Nunc interpretibus, proprio nunc ore cohortes

Accendit stimulatque, suo non segnior hoste.

860

Omne simul ducis egregii seu militis idem

Implet opus. Primas acies ac signa ferentes

Instruit, hinc alas cursuque novissima lustrat,

Itque vagus blandis permiscens aspera verbis:

"Si fortuna michi nota est mea, vicimus" inquit;

865

"Nec vicisse sat est: tumidum delevimus hostem

Romanumque genus, maneant modo pristina vobis

Pectora, Cannarum aut Trebie memorantia tempus.

Nullus ab adverso venit obvius agmine quem non

Mille locis Italo pridem saturata cruore

870

Fuderit hec acies, cui non fratremve patremve

Aut natum abstulerit. Dux ipse ferocior annis

Et pater, Ausonii tunc gloria nominis ingens,

Hos timuit gladios laudataque signa cruore

Infecit, nostros fugiens rediturus in enses.

875

Ni forsan procul a patria melioribus iste

Militat auspiciis, aut nos peioribus urbis

Ante fores patrie. Non sic Carthaginis alme

Immemores rear esse deos ut fortia Rome

Menia non ausi ferro defendere, nostris

880

Menibus insultent. Furor huc attraxerit illos;

Hec Fortuna potens populo spectacula Peno

Miserit, ut quondam digitis avulsa cruentis

Tot spolia. Vt modios curvo complevimus auro,

Contenti patrie rerum transmittere famam

885

Tantarum, sic formoso nunc vincula collo

Leta ducis Latii victrix Carthago videbit

Et circumductos pecudum de more per urbem

Romanos errare greges Leliumque loquacem

Et varium regem atque inopem, qui nostra reliquit

890

Arma fugax, hodie cuius, per numina testor

Vos, Mauri Numideque, iugum vitate superbum!

Massinissa suos repetit per verbera servos.

Vos, Galli, certate odiis hostemque vetustum

Nunc gladiis urgete novis: hic campus, in orbe

895

Collectas alio, longevas expiet iras.

At vos, o Ligures, quos me et mea fata secutos

Per mare, per terras nulli cessisse labori

Hic video, pugnate, precor! Si digna manebunt

Premia victores, non vos, michi credite, vallis

900

Hispida, nec regio abruptis impervia saxis,

Sed campi pingues et ditia rura tenebunt

Italie, vesterque pavor stimulusque silebit,

Roma ferox. Vos, cara michi dilectaque multum

Agmina, vosque, mei cives, impulsibus ullis

905

Non opus aut monitis: patriam spectate trementem

Hostilesque faces atque impia pila paventem;

Et notos muros, ubi prima infantia vobis

Exacta est, ubi tot meriti duxistis honores,

Tot letos festosque dies; ubi busta cinisque

910

Maiorum et memori stant scripte in marmore laudes.

Omnis in armatis patrie fiducia dextris

Et vestra virtute sita est: succurrite fesse!

Vxores vobis dulcesque occurrere natos

Deprecor et trepidas matres sacramque parentum

915

Canitiem, et patrii curam superesse sepulcri."

Nondum finierat, magnusque in verba ferebat

Impetus ardentem, subito cum classica et omnes

Romane cecinere tube, clamorque tremendus

Ortus ab adverso celum complevit et auras,

920

Ac strepitu horrisono volucres hesere volantes;

Quo cunte concusse acies, trepidique elephantes

In sua precipiti redierunt agmina cursu

Turbaruntque loco, compulsaque cornua retro

Cesserunt. O ceca hominum mens, inscia rerum

925

Consiliisque illusa tuis! Quos agmine primo

Presidium cauti ducis anxia cura locarat,

Hi stragem peperere suis primamque ruinam!

Hic fragor Hanibalem medio sermone loquentem

Avertit, veluti subitum si forte canenti

930

Obstrepat et scisso descendat Iupiter axe,

Ille silet tremuloque modos sub gutture frangit

Attollitque oculos et celum suspicit atrum.

Verum tam variis totiens dux casibus olim

Iactatus, totiens dubiis exercitus armis,

935

Perstat et adversos speculatur turbidus hostes,

Increpitansque metus, vires animosque fluentes

Colligit, excurritque fremens, seque obvius offert.

Sicut aper, rapidis postquam latratibus actus

Vulnificos instare canes atque arma sequentum

940

Advertit, iam terga riget, iam subrigit aures,

Hinc preceps in tela ruit; sic fervidus ibat

Hanibal, egregiique animam patris ore vocabat.

Stabat ab adverso iuvenis tunc impiger acri

Massinissa animo, qui mox fluitantia cernens

945

Cornua Penorum, trepidos irrumpit in hostes,

Et quacumque viam facit ingens belua, raptim

Insequitur; similique fretus duce Lelius inter

Irruit armorum cumulos tempusque locumque

Arripit; obstantes cedit, fugientibus instat.

950

Scipio magnanimus violenti more leonis,

Qui catulis festinet opem silvasque ferasque

Obruat, in medios stricto penetraverat ense.

Illum tote acies, illum miratur ab alto

Iupiter, et nostro sibi num foret emulus orbe

955

Sol stetit ambiguus: rutilo sic totus in auro

Fulgebat, sic purpureo radiabat amictu,

Sic rigidis nitidus iuvenis splendebat in armis.

Postquam est ad veros perventum cominus hostes,

Romani Penique manus miscere cruentas

960

Ceperunt. Ingens et inexorabilis urget

Ira duces populosque duos; nec Martius usquam

Impetus asperior, nec acerbior ulla per orbem

Pugna fuit. Nec enim pretio conducta gerebat

Bella cohors. Aderant proprio qui sanguine vellent,

965

Quas ipsi ediderant, odiorum extinguere flammas.

Vnus amor cuntisque adeo legionibus una

Mens erat: ulcisci iustos vel morte dolores.

Punica perfidia et Romana superbia passim

Vocibus alternis vulnus iactantur ad omne:

970

Iurgia et infames questus, et tempore eodem

Hic sonus, hic iugulis extorta silentia cesis;

Annua nunc Penis et amara tributa subactis,

Nunc fraus et capto strages indigna Sagunto,

Et quicquid Rabies odio flammata vetusto

975

Armatis dictare solet. Coit omnis in unum

Offense cumulus longique iniuria belli.

Pectora pectoribus tunduntur et ensibus enses,

Vulnera vulneribus, mortes quoque mortibus atre

Miscentur: iuvat insertis descendere ad umbras

980

Visceribus, Manesque novo turbare tumultu,

Pugnantesque animas Herebo transferre silenti.

Heu furor! et quanto satius vixisse quietus

Finibus in patriis populus potuisset uterque!

Non sinit ambitio cecique superbia cordis

985

Et sitis, eterna que spe succendit habendi

Mortales, uritque animos et trudit in enses.

Confligunt infense acies; nec publica tantum

Hos odia exagitant; credit sua vulnera quisque

Et patris fratrisque necem, dum percutit hostem,

990

Vlcisci. Vsque adeo mentes offensa vetusta

Asperat! atque odio levius certare recenti

Impellunt sua castra duces et vocibus altis

Accendunt animos et honesta pericula monstrant

Ac subeunt. Species visa est pulcerrima mortis

995

Pro patria pepigisse animam. Vis ampla furorum

Armorumque dabat strepitus gemitusque cadentum

Confusos horrore sonos. Iam sanguinis altus

It fluvius camposque rigat fumantibus undis,

Iamque furens operit volvitque cadavera torrens.

1000

Mons quoque corporibus prostratis surgit equorum

Atque virum, rabidosque iugis iam separat hostes.

Non sic attonitos Egeo litore nautas

Expavisse rear, quibus insula nata repente

Est prope Therasiam; quod monstrum doctus aruspex

1005

Romano dedit imperio Macedumque ruine;

Navita sed transtro rudis ac stupefactus adhesit.

Ceperat interea pugna superatus iniqua

Auxiliaris eques Penorum excedere campo.

Insequitur victor profugos. Iam sparsa sequendo

1010

Ipsa viam cumulos inter reperire laborat

Cesorum, Romana acies: pars scandere in altum

Et dubio titubare gradu, pars lubrica circum

Arva tenens, sparsis aditum tentare maniplis.

Signiferi fluitare etiam armorumque magistri:

1015

Et poterat vincendo vagus felicia miles

Bella repentinis prevertere cladibus, atque

Illustrem fedare diem, ni providus alti

Scipio consilii, revocantia signa dedisset.

Cognita nam postquam iusso tubicine campis

1020

Vox sonuit, tenuere gradum signumque secuti

In primos rediere globos. Hinc agmina rursus

Turbine concurrunt alio, sed viribus isdem;

Ethere dispersos veluti cum turbidus Auster

Arctavit nimbos, siluitque repressa parumper,

1025

Dum tonat, hinc pluviis et grandine mixta resurgit

Tempestas inimica satis. Excesserat ardens

Scipio iam colles immensa strage coactos,

Collatisque iterum signis et viribus ambe

Miscebant acies equato prelia campo.

1030

Solicitum spectasse Deum tot funera gentis

Indomite, tantosque truci sub Marte labores

Crediderim, seu quis validis foret exitus armis.

Hoc equidem mundi campo commissa patenti

Nutabat Fortuna die, quis iura supremi

1035

Imperii summumque gradum, quis sceptra teneret.

Favisset si forte etenim sors ultima Peno,

Quis dubitet quin immensum dominata per orbem

Impia Carthago rerum tenuisset habenas,

Romanumque nichil foret hec in tempora nomen?

1040

Itala barbaricis tellus lacerata colonis

Mutasset genus egregium, maiorque fuisset

Africa. Si potuit nomen sibi Grecia inermis

Imposuisse suum, quanto magis Africa victrix!

Sed miserata pios divina Potentia nobis

1045

Succurrit, talemque virum peioribus annis

Italie dedit afflicte, qui fortia bella

Fortior exciperet, qui non presentia tantum,

Sed ventura etiam discrimina pelleret unus;

Temporibus cui tuta suis innixa maneret

1050

Et cui libertas servanda sequentibus annis.

Iam media Sol almus equos regione trahebat

Etherea et tantas spectabat territus iras.

Impiger et nullo defessus membra labore,

Non estu, non vulneribus, non nube calentis

1055

Pulveris, extremas manibus tentare procellas

Scipio tendebat, cuneus quo densior illum

Et ducis adversi facies optata vocabat.

Ac velut Ethneo descendens vertice vastat

Flamma cavernosi convexa trementia montis,

1060

Et scopulos ruit obstantes arbustaque frangit

Obvia, sulfuree reboant simul undique valles,

Sic ferus et simili prosternit turbine cunta

Scipio, sepe monens: "Miles Romane, precor te:

Aut vince aut morere: mecum nunc ultima tenta.

1065

Hec via vel Romam, vel certo tramite ducit

Ad superos". Hec vociferans intrabat in agmen

Hanibalis. Contra ille gravi cum mole ruentem

Excipit impavidus. Confligunt fulmina Martis,

Hinc Scipio, hinc Hanibal; cernensque ex ethere Mavors

1070

Miratur tales terris superesse magistros

Militie, tales operum ferrique ministros.

Hic precor ut mendax desistat Grecia tandem

Nominibus certare ducum; pudeatque referre

Imbelles Asie populos Gangemque subactum.

1075

Parthorum sileant reges et Persidis arvis

Exiguo spectata phalanx; nec conserat ipsa

Troia manum Priamique domus cantata poetis

Graiorum et nostris; non regum quisquis odoro

Crine fluens atque Assirio crispatus amictu.

1080

His campis non Inde acies, non fluxa per armos

Purpura, non levibus tantum confisa sagittis

Turba fugax; verum hinc armis innata, virenti

Robore subsistens Italo Romana iuventus

Arma tulit: contra assiduis exercita bellis

1085

Agmina Penorum, quibus est Hispania testis

Virtutis Latiumque magis; que mille per arva

Romanos hominum victores omniaque ausos

Iam pessum ferro dederant et fortibus armis.

Has inter gentes alio certamine longe

1090

Concursum est, aliis animis. Iam vera fatenti

Viribus hec acies preit, hec levitate; sed unum est

Parque odium ambabus. Vix tandem fessa parumper

Cedebat Penorum acies. Tum fervidus ira

Hanibal exclamat: "Non hec tibi signa, retrorsum,

1095

Furcifer, ut referas dederam. Quin pergis? et illa

Hostibus in mediis potius discerpta relinque.

Heu michi! quo ruitis? Non est via recta. Venite:

Hac hostem reperire licet. Carthaginis estis

Sic memores? Hac forte domum remeare putatis?

1100

Erratis, miseri cives! Hec carceris una

Exiliique via est." Hec dicens ibat in hostes

Solus et intrepidus. Cuntas sic ille pudore

Et victas pietate ducis firmasse cohortes

Visus erat; bellumque ingens renovataque cedes

1105

Ceperat. Vrgebat Scipio primusque premebat

Obstantes cuneos et funera crebra serebat:

"Perfidiam numquid tam longa inferre videbo

Prelia Virtuti? Non sic pietatis avite

Oblitos rear esse deos. Concurrite fortes

1110

Pectoribus manibusque, viri! Victoria presto est."

Talia iactabat stricto mucrone tremendus.

Iamque referre pedem paulatim exterritus hostis:

Mox magis atque magis; nec iam reverentia tanti

Vlla ducis retinere diu potuisset in armis.

1115

Ecce autem pariter redeuntes hoste fugato

Rex Leliusque retro fessos .........

Improvisi a tergo invadunt. Ilicet ergo

Cepta prius sensim laxis fuga pergit habenis;

Nec patrie pietas, proprii nec cura pudoris

1120

Nec decus Hanibalis quicquam valuere precesque.

Ille videns fractas acies et terga suorum

Versa metu, rapidum trepida formidine tandem

Volvit equum campoque fugit lacrimosus aperto,

Accusansque omnes hominesve deosve, propinquum

1125

Pervenit Adrumetum. Illic menibus urbis amice

Substitit. Hinc iterum Peno revocante senatu

Digreditur. Postquam attonite sub menia ventum

Est patrie, non ille forum, non publica templa,

Sed furtim petiisse larem contentus et ima

1130

Sede diu mestus, latebris sese abdidit atris.