Anonimo genovese carmina, 35

35.

Contarum decus virginum,

Spes, vita, salus hominum,

Ne nos sub mole criminum

Demergi paciaris,

5

Tua vigil presentia

Sit nobis in custodia:

Pietatis subsidia

Clementer largiaris.

Vite refulgens speculum

10

Quo illustratur seculum

Contra mortis periculum

Sis portus salutaris.

Celi regina curie

Divine venna gratie,

15

Nobis perhenne glorie

Coronam nanciscaris.