Pietro da Moglio carmina, 5

5. de materia et ordine tragediarum Senece

Prima canit Furias Alcide funera dantis;

Torrentemque Atream narrat tragedia secunda,

Thebais Edipum de natis tertia dolentem,

Ypolitum quarta confectum fraude noverce;

5

Thiresiam sacrasse diis vult quinta prophanis;

Sexta docet mortem pueri, Polisena, tuamque,

Septima Medeam scelerantem pignera legis;

Occidit octava gladio mulieris Atrides;

Octaviam pulsam decantat nona Nerone,

10

Herculis et mortem et celi decima sedem.