Pietro da Moglio carmina, 4

4. argumenta tragediarum Senece

Herculis insani fert prima tragedia strages,

Inde secunda dapes et prandia seva Thieste;

Tertia Thebaidos noxas et vulnera pandit;

Quarta dat Ypolitum laceratum fraude noverce;

5

Exprimit erumnas Edipi quinta cruenti;

Sexta graves edit scindentes Troada luctus;

Septima Medee clades facinusque recenset;

Ast octava notat gladiis Agamemnona cesum;

Insinuat quin nona tuos, Octavia, questus;

10

Herculis Oethei summas canit ultima flammas.