Pietro da Moglio carmina, 3

3. versus rubricales tragediarum Senece

Alcide<m> canit insanire tragedia prima,

Atrea scindentem fraternos altera nervos;

Thebais in luctus eru<m>pit tertia duros;

Ypolitum leto stimulis dat quarta noverce;

5

Edipum cecat querimonia quinta cruentum;

Troada fundentem miseras fert sexta querelas;

Medee diros enarrat septima gestus,

Coniugis ast octava dolis Agamemnona cesum;

Nona sed in lacrimas it quas Octavia fundit;

10

Herculis Oethei proclamat dena dolores.